CAPUT XI.

14. Sed si putat iste adversus libros Legis et Prophetarum se nosse, quod dicit se scire, summum Deum incomparabilem splendorem incomprehensibilis esse lucis: primo audire ab eo vellem, cujus lucis existimet esse splendorem summum Deum; utrum et ipsa lux Deus sit, et utrum Patrem intelligat lucem, ejusque splendorem unigenitum Filium, quem tamen confessus est summum Deum. Quod si ita sentit, approbo et laudo. Sed quod eum quem credit esse lumen de lumine, vel incomparabilem splendorem incomprehensibilis lucis, non credit esse opificem mundi, improbo et culpo: cum ibi legat, Mundus per eum factus est; ubi legit, Erat lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum  (Joan. I, 10, 9). Improbo etiam, si nescit; magisque improbo atque detestor, si scit, et insidiatur ut decipiat nescientes in veteribus prius divinis Litteris scriptum, Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6); et, Praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos (Psal. XVIII, 9); et, Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in mortem (Psal. XII, 4). Neque enim hoc orabat homo utique mortalis, ne unquam corpore moreretur, aut corporalibus oculis somnus ne veniret optabat: sed eos utique oculos sibi illuminari petebat, de quibus Apostolus dicit, Illuminatos oculos cordis vestri (Ephes. I, 18).

15. Porro, si huic displicet lucem initium sumpsisse de tenebris, etiam hoc enim verbis garrulae vanitatis exagitat; eidem apostolo hoc dicat, qui scribens ad fideles ait: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Id. V, 8). Quis enim hoc fecit, nisi ille, qui, cum tenebrae essent super abyssum, dixit: Fiat lux; et facta est lux (Gen. I, 3)? Quod apertius alio loco idem apostolus expressit, dicens: Deus qui dixit de tenebris lumen clarescere, claruit in cordibus nostris (II Cor. IV, 6). Si autem hoc putat Scripturis deesse propheticis, quod Filius sit lumen de lumine, vel splendor lucis , legat quod in eisdem Litteris legitur de Sapientia, Candor est enim lucis aeternae (Sap. VII, 26): aut illud in prophetico Psalmo, Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra: cantate Domino et benedicite nomen ejus, bene nuntiate diem ex die salutare ejus (Psal. XCV, 1, 2). Quis est enim dies ex die, nisi Filius lumen de lumine? Salutare autem Dei esse Christum legat in Evangelio, dicente Simeone sene, quando illum cognovit in manibus matris, carne minimum, spiritu maximum, acceptoque in manus suas ait: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace; quoniam viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 29 et 30).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal