CAPUT X.

13. Sive ergo prius nomine coeli et terrae, vel terrae invisibilis et incompositae atque abyssi tenebrosae, materies ipsa informis significata est rerum notarum appellationibus; quia ipsa prorsus ignota est humanis sensibus, et vix utcumque intelligitur, cum res in deterius commutantur; tanquam ei propinquet quidque deformius, nec perveniat tamen ad illam informitatem quantulacumque vel visibilis remanens vel intelligibilis species: sive per coelum et terram generaliter prius insinuata sit spiritualis corporalisque natura; sive aliquid aliud, quod hic salva fidei regula intelligi potest: Deum tamen verum et summum et bonum fecisse cuncta quae cernimus, et quae meliora non cernimus, quamvis modus quo ea fecerit comprehendi humana mente non possit, dubitare fas non est. Sed cum istis indoctis blasphematoribus Litterarum sacrarum non ea rationum subtilitate agendum est, qua ista quaerenda sunt et inter pacificos Dei filios disputanda.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal