CAPUT IX.
12. Nec putandus est Deus informem prius fecisse materiam, et intervallo aliquo interposito temporis formasse quod informe prius fecerat: sed sicut a loquente fiunt verba sonantia, ubi non prius vox informis post accipit formam, sed formata profertur; ita intelligendus est Deus de materie quidem informi fecisse mundum, sed simul eam concreasse cum mundo. Non tamen inutiliter prius narratur unde aliquid fit, et postea quod inde fit; quia etsi potest utrumque simul fieri, non simul potest utrumque narrari.