CAPUT VIII.

11. Quin etiam stultitiae scribentis assignat, quod tenebras dixerit sine initio semper fuisse, lucem vero initium sumpsisse de tenebris: quasi legerit in eo libro, cui calumniatur, tenebras sempiternas; cum scriptum sit, In principio fecit Deus coelum et terram: terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum. Ex illo ergo tenebrae esse coeperunt, ex quo confusa moles coeli esse coepit ac terrae, antequam facta esset lux, qua illuminaretur quod sine luce fuerat tenebrosum. Quid autem inconveniens, si mundanae materiae fuerant tenebrosa primordia, ut accedente luce melius quod factum est redderetur; et tanquam proficientis hominis, quod postea futurum erat, hoc modo significaretur affectio? Quanquam qui munere Dei potuerit perspicacius ista rimari, inveniet fortasse in creatura, quae ita facta narratur sine intervallis temporalium morarum, distinctum mirabiliter ordinem rerum. Neque enim materies omnino nihil est, de qua in libro Sapientiae legitur, Qui fecisti mundum de materia informi (Sap. XI, 18). Non ergo quia informis dicta est, omnino nihil est: nec Deo fuit vel ipsa coaeterna, tanquam a nullo facta: nec alius eam fecit, ut haberet Deus de qua faceret mundum. Absit enim ut dicatur omnipotens non potuisse facere, nisi unde faceret,  inveniret. Ergo et ipsam Deus fecit. Nec mala est putanda, quia informis: sed bona est intelligenda, quia  formabilis, id est, formationis capax. Quoniam si boni aliquid est forma, nonnihil est boni esse capacem boni. Sicut vox confusa est clamor sine verbis, vox vero articulata fit cum formatur in verba: est ergo illa formabilis, ista formata; illa quae formam capit, ista quae habet: nam quid horum unde fiat, in promptu est. Neque enim quisquam dixerit de verbis fieri sonum vocis: sed  potius de voce fieri verba sonantia quis non intelligat?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal