CAPUT VII.
10. Sed iste vaniloquus blasphemator, qui scripsit librum sacrilegis conviciis plenum (in quo utinam opus ejus displiceret ei, et non putaret quia bonum est, sed videret quia malum est), videte quid dixerit: Adeo antea nescivit, inquit, lux quid esset, ut modo eam primum videns optimam judicaret. Ergo et Dominus Jesus quando auditis verbis Centurionis miratus est, et dixit discipulis suis, Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel (Matth. VIII, 10), nescivit antea fides illa quid esset, ut tunc eam primum videns optimam judicaret. An vero alius eam in corde Centurionis operabatur, quam ipse qui mirabatur? Et profecto amplius est unde possint blasphemare insipientes et infideles, quod miratus est Jesus quantamcumque hominis fidem, quam quod vidit Deus lucem quia bona est. Potest enim quisque etiam solita videre quia bona sunt, hoc est, sibi ea placita comprobare: quisquis autem miratur, profecto secundum consuetudinem qua homines loquuntur, inopinatum atque improvisum sibi esse significat quod miratur. Sed Jesus qui omnia praesciebat, quod mirandum aliis commendabat, mirando laudabat. Quid autem Deus vidit a se factum, quod non in luce, quod ipse est, prius vidit esse faciendum? Et quid tam necessario sancta Scriptura toties repeteret, quam quod vidit Deus bona esse quae fecit; ut hinc informaretur pietas fidelium, non pro humano sensu, qui saepe etiam bonis rebus offenditur, quarum causas atque ordinem nescit, de creatura visibili atque invisibili judicare, sed laudanti Deo credere et discere ? Tanto enim quisque facilius aliquid proficiendo cognoscit, quanto religiosius, antequam cognosceret, Deo credidit. Vidit ergo Deus lucem quam fecit, quia bona est, quoniam quod faciendum placebat ut fieret, factum placuit ut maneret, quantum cuique rei existendi sive manendi a tanto fabricatore fuerat constituenda mensura. Sed aliud est lux quod est Deus, aliud lux quam fecit Deus. Incomparabiliter autem melior lux ipse qui fecit, nullo modo indigens ea luce quam fecit. Et unde iste calumniatur, cur non ista bona tam olim, quam olim est ipse, fecerit Deus ; hinc potius intelligendum est, quod non ea fecerit eorum indigus, sine quibus esse in sua perfecta beatitudine potuit sine initio sempiternus. Ideo quippe istorum faciendorum causa sola Dei bonitas fuit, quia necessitas ejus ulla non fuit. Quidquid itaque iste conviciatur Deo, quod velut tunc primum lucem viderit qui fuisset lucis ignarus, quam sit insulsum et vanum videret, si lucis ipse intus aliquid haberet.