CAPUT VI.

8. Utrum autem aliqua natura, hoc est, substantia prorsus ad nihilum redigatur, disputatio subtilissima est. Sed fides veracissima  Deo cantat: Mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es (Psal. CI, 27, 28). Nec fecit igitur, nec regit mutabilia bona, nisi immutabile bonum, quod est Deus. Porro bona mutabilia propterea bona sunt, quoniam a summo bono facta sunt; propterea mutabilia, quia non de ipso, sed de nihilo facta sunt. Quamobrem et ipsa mortalia, quamvis ex aliqua parte poenalia sint eis quibus sola immortalitas potest perfectae beatitudinis implere mensuram; habent tamen proprium decoris locum in pulchritudine temporum: sed major  quam humanus est sensus, quo talis pulchritudo sentitur. Fides tamen illa quae Deo suo dicit, Omnia in mensura, et numero, et pondere constituisti (Sap. XI, 21), quamvis amore vivendi conditionem mortis exhorreat, Creatorem tamen omnium bonorum etiam de bonis mortalibus laudat. Nam iste ipse qui reprehendit, nec Deum esse credit, cujus terrena opera videt esse mortalia, eumdem sermonem suum, qui usque adeo illi placuit, ut eum litteris memoriaeque mandaret, nisi vocibus ad sua quaeque verba pertinentibus, et incipientibus tamen et deficientibus, implere non posset: ita pulchritudinem disputationis, qua vult persuadere, quidquid oritur et moritur bonum esse non posse, nisi orientibus et morientibus syllabis non potuit explicare. Quid ergo mirum si in tam magna universitate naturae est aliquod infimum bonum in ordinibus temporum, quod non permansione rerum, sicut nonnulla sublimia spiritualia, sed pro decore sui  generis, imo atque terreno exortu occasuque sit pulchrum?

9. Quae cum ita sint, non calumnietur dicenti Scripturae, Vidit Deus lucem quia bona est (Gen. I, 4). Non solum enim lucem quam vocavit diem, et firmamentum quod vocavit coelum, et solem et lunam et caetera sidera; verum etiam ligna et herbas, et in aquis ac terris quaecumque mortalia, et creavit Deus summe bonus, et vidit quia bona sunt in genere atque ordine suo. Nec timuit qui Spiritu Dei revelante scripsit hunc librum, futuros impios reprehensores, vaniloquos, et mentis seductores, primitus suae, deinde aliorum, quos delectat blasphema loquacitas: quia et ipsos in quantum homines sunt, in quantum corpore atque anima rationali constant, in quantum membra corporis eorum suis distinguuntur officiis, et concordissima differentia in unitatem suae pacis mirabili ordinatione consentiunt, in quantum anima eis naturali excellentia praestat atque imperat, in quantum sensus carnis quinque partitos implet ac vegetat, dissimili potentia, sociali convenientia, in quantum etiam mente atque ratione, quod bestialis anima non valet, potest sapere atque intelligere , vidit Deus quia boni sunt; et ideo creavit. Non enim tantum creatos postea vidit; sed et creandos ante praevidit: et quod perversa voluntate et caeco errore maligni sunt, non ideo vidit quod non essent creandi; praevidit enim ubi sint ordinandi: et sic eos ex eadem massa primae praevaricationis merito damnata fecit vasa irae, si usque in finem in hac malignitate perdurant, ut prosint vasis misericordiae (Rom. IX, 22, 23), quo per eorum acumina vanitatis diligentius arcana veritatis inquirant. Magna quippe opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus (Psal. CX, 2). Quid autem mirum est quia displicet humanae stultitiae, quod opera sua placent divinae sapientiae? Quid est enim aliud, Vidit lucem quia bona est, nisi quia placuit ei ?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal