CAPUT V.

7. Ea vero quae dicuntur mala, aut vitia sunt rerum bonarum, quae omnino extra res bonas  per se ipsa alicubi esse non possunt; aut supplicia peccatorum, quae de justitiae pulchritudine veniunt. Sed ipsa quoque vitia testimonium perhibent bonitati naturarum. Quod enim malum est per vitium, profecto bonum est per naturam. Vitium quippe contra naturam est, quia naturae nocet: nec noceret, nisi bonum ejus minueret. Non est ergo malum nisi privatio boni. Ac per hoc nusquam est nisi in re aliqua bona: et si non summe bona, quoniam summe bona incorruptibilis et immutabilis perseverat, ut Deus est; non tamen nisi in bona, quoniam non nocet nisi minuendo quod bonum est. Ac per hoc bona sine malis esse possunt, sicut ipse Deus, et quaeque superiora coelestia: mala vero sine bonis esse non possunt. Si enim nihil nocent, mala non sunt: si autem nocent, bonum minuunt: et si amplius nocent, habent adhuc bonum quod minuant: et si totum consumunt, nihil naturae remanebit cui noceatur; ac per hoc nec malum erit a quo noceatur, quando natura defuerit, cujus bonum nocendo minuatur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal