CAPUT IV.
6. Intelligat utique Deum facere bona posse, bonis autem a se factis egere non posse: unde nec faciendis eguit, qui factis non eget. Sed summe bonus fecit omnia, sibi quidem imparia, sed tamen bona. Bonum quippe etiam non summum, imo vero etiam infimum, nisi a summo bono esse non posset. Nimis autem de Deo male sentit, qui propterea bonum esse aliquid negat, quia aequale Deo non esse cognoscit. Ita enim non erit ille summum, sed infimum bonum, si quidquid eo minus est, jam non est bonum. Porro si in rebus quas condidit, ea quae sunt prima bona valde sunt imparia Conditori, quia ille fecit, haec facta sunt; profecto qui talibus non eguit ad augendam beatitudinem suam, multo minus inferioribus atque omnino infimis eguisse credendus est. Quae tamen fecit tanquam bonorum omnium constitutor. Nam Dominus Jesus , per quem factus est mundus, non sola coelestia, sed etiam terrestria, eorumque terrestrium quae videntur exigua, Deum creasse et creare sic indicat, cum dicit: Si ergo fenum agri quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit; quanto magis vos modicae fidei (Matth. VI, 30)? Unus ergo atque idem Deus est institutor coeli et terrae, stellarum et herbarum, quidquid mensura, forma, ordine suo constat in coelo et in terra, quidquid vivit in coelo et in terra, quidquid sentit in coelo et in terra, quidquid intelligit in coelo et in terra. Quae non solum illi a quo sunt condita, sed nec inter se esse oportebat aequalia: et ideo sunt omnia . Nam si essent aequalia, unum genus bonorum esset, non omnia. Nunc vero ideo sunt omnia bona, quia sunt aliis alia meliora, et bonitas inferiorum addit laudibus meliorum: et in rerum bonarum inaequalitate ipsa est jucunda gradatio, ubi minorum comparatio ampliorum est commendatio.