CAPUT III.

4. Quaerit etiam: Si mundus iste bonum aliquid est, cur non olim ex initio ab eo factum est, quod melius fuit? Quasi se ipso aliquid melius Deus fecerit mundum: aut ideo non debuerit hoc bonum fieri, quia non est aequale facienti. Quod autem quaerit, cur non istud olim ex initio factum sit; responsum habeat, Imo vero olim ex initio factum est: ex initio utique suo, non Dei, cui nullum est initium. Si autem hoc initium significari potuit, eo quod dictum est, In principio fecit Deus: quid est quod calumniatur velut interrogans, in quo principio fecerit; cum ipse rursus quaerat, cur non olim ex initio factum sit? Proinde sua verba illi replicanda sunt. Nam sicut ipse propter id quod scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram, argumentatur et dicit, In principio igitur quo? ejusne quo idem Deus esse coepit, an ex eo quo illum esse vacuum taeduit? ita et nos ad id quod ait, Cur non istud olim ex initio factum est ab eo? respondeamus, et dicamus ei, Ex initio igitur quo? ejusne quo idem Deus esse coepit, an ex eo quo illum esse vacuum taeduit? Hoc quippe illi displicet, quod non olim ex initio Deus fecerit coelum, cum dicit, Cur non olim ex initio? Tanquam ex illo initio facere debuerit, ex quo est ipse qui fecit. Cur non hic timuit, ne dicendo, ex initio ex quo est ipse Deus, eum debuisse facere coelum, diceretur ei: Habet ergo Deus initium, ac per hoc secundum sententiam tuam habebit et finem; tu enim dixisti, nullum esse initium sine fine? Porro si Deus caret initio, quomodo faceret aliquid ex initio ex quo ipse est ? Ac per hoc ex initio fecit illo ex quo fecit, id est, ex quo coepit esse quod fecit. Aut ergo deus ipsorum nihil boni unquam fecit: aut secundum istum, quodcumque boni fecit, ex illo initio fecit ex quo ipse est; et habenti initium, metuendus est finis: aut sanctae Scripturae verbis debet acquiescere, et intelligere Deum, qui ex nullo coepit esse principio, fecisse coelum in principio, vel ex quo coelum esse coepit, vel in Filio; qui Judaeis interrogantibus, quis esset, principium se esse respondit (Joan. VIII, 25).

5. Nisi forte dicturus est, aliud initium, aliud vero esse principium. Si ergo ita esset scriptum, In initio fecit Deus coelum et terram; nihil contra hoc iste moveretur, qui dixit, Cur non olim ex initio factum est? quandoquidem legeret, In initio fecit Deus; non existimans impium, si credatur Deus habere initium, sed non habere principium. Quod si ita est, emendetur hoc auctore Evangelium, ubi scriptum est: In principio erat Verbum. Cur enim non etiam hic iste dicat, In principio igitur quo? ejusne quo idem Verbum esse coepit? Et quia Deus erat Verbum, potest etiam sic dicere, quemadmodum in hoc libro dixit: Ejusne quo idem Deus esse coepit? Dicat hic, si placet, etiam illam definitivam suam, ubi audit, In principio erat Verbum: dicat etiam hic, si audet, Nullum est principium sine fine; ut ab ipsis etiam Manichaeis, qui eum fortasse, quia inimicum Legi Prophetisque reperiunt, libentissime legunt, judicetur insanus. Quia vero displicet ei Deus qui fecit mundum, cur non displicet per quem factus est mundus? De Christo enim scriptum est: In hoc mundo erat, et mundus per eum factus est (Joan. I, 1, 10).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal