CAPUT II.

2. Ac primum, quod pius poterat religioso, quaerit iste impius ore sacrilego, quomodo accipiendum sit quod scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1): quanquam non addiderit, terram, de qua post loquitur. Quaerit ergo:  Quo principio? ejusne quo idem Deus esse coepit, an ex eo quo illum esse vacuum taeduit? Cui respondetur, quia nec Deus esse coepit, nec eum vacationis suae taeduit, qui neque aliquando non fuit, nec cessando torpuit, nec operando laboravit: nec sine coelo sedis indiguit, nec facto coelo sedem tanquam finitis erroribus peregrinus invenit. Potens est enim beatissime manere in semetipso; templo autem suo quod sunt omnes sancti, et Angeli et homines , sic impertiri habitationem suam, ut illi ex ipso habeant tale bonum quo beati esse possint, non ex eis ille talem domum sine qua beatus esse non possit. Aut ergo sic intelligendum est quod scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram, ut principium sit ex quo esse coeperunt; non enim Deo coaeterna semper fuerunt, sed facta initium ex quo esse inciperent acceperunt: aut certe quia in principio sibi coaeterno fecit Deus coelum et terram, hoc est, in unigenito Filio. Ipse est enim Sapientia, de qua dicit Apostolus: Christum Dei Virtutem et Dei Sapientiam (I Cor. I, 24). Et Deo qui fecit coelum et terram, dicitur in Psalmo: Omnia in Sapientia fecisti (Psal. CIII, 24). Aut si de Psalmo iste non vult accipere testimonium, Apostolum audiat de Christo loquentem: Quia in ipso condita sunt omnia, in coelo et in terra, visibilia et invisibilia (Coloss. I, 16).

3. Deus igitur nec coepit esse, nec desinet: sed opera ejus quaedam incipientia certo fine esse desistunt, sicut tempora et temporalia; quaedam incipientia  permanebunt, sicut ipsa sanctorum hominum, quam percepturi sunt, vita aeterna. Quod iste non vidit, qui putavit esse dicendum ac definiendum, nullum esse sine fine principium: nec ipsum potuit attendere numerum, cujus initium est ab uno, et finis in nullo. Nullus quippe numerus quamlibet magnus, vel dicitur, vel si dici jam non potest, cogitatur, cui non addi possit ut major sit. Et puto quod iste, quamlibet haeresim sub nomine Christi teneat contra Christum, vitam sibi promittit in Christo, utique beatam, cujus tunc poterit esse principium, cum vitae hujus miserae finis fuerit. Respondeat itaque, beata illa vita, quam non negat habituram vel habere principium, utrum habitura, an non habitura sit finem? Si dixerit habituram, quomodo se audebit dicere christianum? Si dixerit non habituram, ubi est quod ausus est dicere, nullum esse sine fine principium?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal