CAPUT PRIMUM.

1. Libro, quem misistis, fratres dilectissimi, nescio cujus haeretici, invento, sicut scripsistis, in platea maritima, cum venalis codex ipse ferretur, et concurrentibus turbis periculosa curiositate et delectatione legeretur, ut quanto possem compendio responderem, prius quaesivi cujusnam esset erroris. Non enim soli Manichaei Legem Prophetasque condemnant; sed et Marcionistae, et alii nonnulli quorum sectae non ita innotuerunt populis christianis. Iste autem, cujus nomen in eodem libro non comperi, detestatur Deum mundi fabricatorem: cum Manichaei, quamvis librum Geneseos non accipiant, atque blasphement, Deum tamen bonum fabricasse mundum, etsi ex aliena natura atque materia, confiteantur. Sed quanquam non mihi apparuerit, cujus sectae sit iste blasphemus, defendenda est adversus ejus linguam Scriptura divina, quam maledicis disputationibus insectatur. Et quoniam quoquo modo christianum se videri cupit, unde et ex Evangelio et ex Apostolo ponit aliqua testimonia; etiam Scripturis ad Novum Testamentum pertinentibus refellendus est: ut ostendatur in reprehensione veterum inconsiderantius quam versutius insanire.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal