CAPUT XVIII.
26. De conscriptis visionibus martyrum dicendum tibi est aliquid; quoniam tu etiam inde testimonium adhibendum putasti. Nempe sancta Perpetua visa sibi est in somnis, cum quodam Aegyptio in virum conversa luctari. Quis autem dubitet, in illa similitudine corporis animam ejus fuisse, non corpus, quod utique in suo femineo sexu manens, sopitis sensibus jacebat in stratis, quando anima ejus in illa virilis corporis similitudine luctabatur? Quid hic dicis? verumne erat corpus illa viri similitudo, an non erat corpus, quamvis haberet similitudinem corporis? Elige quid velis. Si corpus erat, cur non servabat vaginae suae formam? Neque enim in illius feminae carne virilia repererat genitalia, unde ita posset sese coarctando, et, ut tu loqueris, «gelando formari.» Deinde, obsecro te, cum corpus dormientis adhuc viveret, quando ejus anima luctabatur, in sua vagina erat, utique omnibus membris viventis inclusa, et in ejus corpore suam formam, de quo fuerat formata, servabat: nondum quippe artus illos, sicut fit in morte, reliquerat; nondum membra ex membris formata ex formantibus cogente vi mortis extraxerat: unde igitur erat virile animae corpus, in quo sibi luctari cum adversario videbatur? Si autem non erat corpus, et tamen erat aliquid simile corporis, in quo sane verus labor aut vera laetitia sentiretur; jamne tandem vides, quemadmodum fieri possit ut sit in anima similitudo quaedam corporis, nec ipsa sit corpus?
27. Quid si tale aliquid apud inferos geritur, et in eis se, non corporibus, sed corporum similitudinibus animae agnoscunt? Cum enim tristia patimur, quamvis in somnis, etsi membrorum corporeorum sit illa similitudo, non membra corporea; non est tamen poenae similitudo, sed poena: sic etiam ubi laeta sentiuntur. Sed quoniam sancta Perpetua nondum erat mortua, non vis hinc tibi fortasse praescribi: cum valde ad rem pertineat, cujus esse naturae existimes illas similitudines corporum quas habemus in somnis; et tota ista causa finita sit, si eas et similes corporibus, et non esse corpora confiteris. Verumtamen Dinocrates frater ejus mortuus erat: hunc vidit cum illo vulnere quod vivus habuit, et unde est perductus ad mortem. Ubi est quod tantis conatibus laborasti, cum ageres de praecisione membrorum, ne simul concidi anima putaretur? Ecce vulnus erat in anima Dinocratis, quod eam vi sua, quando erat in ejus corpore, exclusit e corpore. Quomodo ergo secundum tuam opinionem, «quando membra corporis praeciduntur, ab ictu se subtrahit, et in alias partes densando se colligit, ne aliqua pars ejus vulnere corporis amputetur,» etiamsi dormienti atque nescienti membrorum aliquid praecidatur? Tantam quippe illi tribuisti vigilantiam, ut etiam visis occupata somniorum, si plaga irruerit ignoranti, qua caro feriatur, se illa providenter perniciterque subducat, ne possit feriri atque vexari, sive concidi: nec attendis, homo prudens, quod si se anima inde subduceret, nec illa percussio sentiretur. Sed inveni quod potueris, quid inde respondeas, quomodo anima partes suas abripiat , et recondat introrsus, ne ubi praeciditur seu percutitur corporis membrum, amputetur et ipsa atque vexetur. Dinocratem aspice, et dic cur ejus anima non se subtraxerit ab eo corporis loco, qui mortifero vulnere vastabatur, ne in illa fieret quod in ejus facie etiam post mortem ipsius corporis appareret. An forte etiam tibi placet, ut istas potius similitudines corporum quam corpora esse credamus; ut quomodo apparet quasi vulnus, quod non est vulnus, ita quod non est corpus, quasi corpus appareat? Nam si anima vulnerari potest ab eis qui vulnerant corpus, nihilne metuendum est, ne possit occidi ab eis qui occidunt corpus? Quod Dominus apertissime fieri non posse testatur (Matth. X, 28). Et tamen anima Dinocratis mori non potuit, unde corpus ejus est mortuum: et quasi vulnerata visa est, sicut corpus fuerat vulneratum, quoniam corpus non erat, sed habebat in similitudine corporis etiam similitudinem vulneris: porro autem in non vero corpore vera miseria fuit animae, quae significabatur adumbrato corporis vulnere, de qua sororis sanctae orationibus meruit liberari.
28. Jam illud quale est, dicere quod «anima formam de corpore accipiat, et cum incremento corporis protendatur et crescat;» et non attendere quam monstruosa evadat anima juvenis sive senis, si ejus brachium praecidatur infantis. «Contrahit enim se,» ut dicis; «animae manus, ne ipsa etiam cum manu corporis amputetur, et in alias se partes corporis densando concludit.» Ac per hoc illud animae brachium, quam breve corporis fuit unde ceperat formam, tam breve servabitur ubicumque servetur; quia perdidit formam, cujus incremento posset pariter crescere. Exit ergo anima juvenis aut senis, qui manum, cum esset parvus, amisit, habens quidem duas manus, quia una refugiens non est amputata cum corpore, sed alteram juvenilem vel senilem, alteram vero sicut primum fuerat, infantilem. Tales animas, crede mihi, non forma corporis facit, sed erroris deformitas fingit. Non mihi videris ab isto errore posse erui, nisi Deo adjuvante diligenter consideraveris visa somniantium, et inde cognoveris esse quasdam quae non sint corpora, sed similitudines corporum. Quamvis enim et ea quae similia corporibus cogitamus, ex eo genere sint: tamen quod ad mortuos attinet, aptior conjectura de dormientibus ducitur. Neque enim frustra eos, qui mortui sunt appellat sancta Scriptura dormientes (I Thess. IV, 12), nisi quia est quodammodo consanguineus lethi sopor (Virgil., Aeneid. lib. 6, vers. 279).