CAPUT XI.
13. Sed etiamsi hoc isti concedatur, quod salva fide catholica et ecclesiastica regula, nulla ratione conceditur, ut pro non baptizatis cujuslibet aetatis hominibus offeratur sacrificium corporis et sanguinis Christi, tanquam per hujusmodi pietatem suorum ad regnum coelorum quo perveniant adjuventur, quid responsurus est de tot millibus infantum, qui nascuntur ex impiis, nec in manus piorum aliqua vel divina vel humana miseratione perveniunt, et de ista vita in illa tenerrima aetate, sine lavacro regenerationis abscedunt? Dicat, si potest, unde istae animae sic peccatrices fieri meruerunt, ut a peccato saltem nec postea liberentur. Si enim quaeram, quare damnari mereantur, si non baptizantur; recte mihi respondetur, propter originale peccatum. Item si quaeram, unde traxerint originale peccatum; iste respondebit, ex carne utique peccatrice. Si ergo quaeram, unde damnari meruerint in peccatricem carnem, quae nihil mali fecerant ante carnem; hic inveniat quid respondeat ; et sic damnari ad alienorum peccatorum subeunda contagia, ut nec Baptisma regeneret male generatos, nec sacrificia expient inquinatos. Ibi enim et de talibus hi parvuli nati sunt, sive adhuc usque nascuntur, ut eis nullo tali possit adjutorio subveniri. Hic certe omnis argumentatio deficit. Non enim quaerimus, unde animae damnari meruerint post carnis consortium peccatricis: sed quaerimus, unde animae damnari meruerint ad subeundum carnis consortium peccatricis, nullum peccatum habentes ante carnis consortium peccatricis. Non est ut dicatur, «Nihil eis obfuit alieni peccati paulisper communicata contagio, quibus in Dei praescientia fuerat parata redemptio.» De his enim nunc loquimur, quibus ante Baptismum de corpore exeuntibus redemptio nulla succurrit. Non est ut dicatur, «Eas quas Baptisma non abluit, sacrificia pro eis crebra mundabunt; quod praesciens Deus, paululum illas voluit alienis haerere peccatis, sine ullo exitio damnationis aeternae, et cum spe felicitatis aeternae.» De his enim nunc loquimur, quarum nativitas apud impios et ex impiis nulla talia potuerit invenire praesidia. Quae quidem si adhiberi possent, procul dubio non baptizatis prodesse non possent: sicut nec illa quae de libro Machabaeorum commemoravit sacrificia pro peccatoribus mortuis (II Machab. XII, 43), eis aliquid profuissent, si circumcisi non fuissent.
14. Inveniat ergo, si potest, iste quid dicat, cum ab illo quaeritur, quid meruerit anima, sine ullo peccato, vel originali, vel proprio, sic ad subeundum alienum peccatum originale damnari, ut non ab illo valeat liberari: et videat quid eligat e duobus, utrum dicat etiam eas animas morientium parvulorum, quae hinc sine lavacro regenarationis abscedunt, et pro quibus nullum sacrificium corporis Dominici offertur, a nexu peccati originalis absolvi; cum Apostolus doceat, ex uno ire omnes in condemnationem (Rom. V, 16), quibus utique non subvenit gratia, ut per unum eruantur in redemptionem; an dicat animas non habentes ullum vel proprium, vel originale peccatum, et omni modo innocentes, simplices, puras, a justo Deo, cum eas ipse non liberandas carni inserit peccatrici, aeterna damnatione puniri.