CAPUT IX.

10. De illis autem parvulis qui morte praeveniuntur priusquam baptizentur in Christo, cum respondere voluisset, ausus est eis promittere, non solum paradisum, verum etiam regnum coelorum: non inveniens qua exiret, ne Deum animas innocentes dicere cogeretur aeterna morte damnare, quas nullo merito praecedente peccati, carni inserit peccatrici. Sed utcumque sentiens quid mali  dixerit, sine ulla Christi gratia animas redimi parvulorum in aeternam vitam regnumque coelorum, et in eis posse solvi originale peccatum sine Baptismo Christi, in quo fit remissio peccatorum: videns ergo, in quam se profunditatem naufragosi gurgitis jecerit, «Sane,» inquit, «pro eis oblationes assiduas, et offerenda jugiter sanctorum censeo sacrificia sacerdotum.» Ecce aliud unde nunquam exiturus est, nisi eum dixisse poeniteat. Quis enim offerat corpus Christi, nisi pro eis qui membra sunt Christi? Ex quo autem ab illo dictum est, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu , non potest intrare in regnum Dei (Joan. III, 5); et alio loco, Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam (Matth. X, 39): nemo fit membrum Christi, nisi aut Baptismate in Christo, aut morte pro Christo.

11. Unde et latro ille, non ante crucem Domini sectator , sed in cruce confessor, de quo nonnunquam praejudicium captatur, sive tentatur, contra Baptismatis sacramentum, a Cypriano sancto inter martyres computatur (Cyprianus, Epist. ad Jubaianum), qui suo sanguine baptizantur, quod plerisque non baptizatis fervente persecutione provenit . Tanto namque pondere appensum est, tantumque valuit apud eum qui haec novit appendere, quod confessus est Dominum crucifixum, quantum si fuisset pro Domino crucifixus. Tunc enim fides ejus de ligno floruit, quando discipulorum marcuit; nisi  cujus mortis terrore marcuerat, ejus resurrectione reviresceret. Illi enim desperaverunt de moriente, ille speravit in commoriente: refugerunt illi auctorem vitae; rogavit ille consortem poenae: doluerunt illi tanquam hominis mortem, credidit ille regnaturum esse post mortem: deseruerunt illi sponsorem salutis, honoravit ille socium crucis. Inventa est in eo mensura martyris, qui tunc in Christum credidit, quando defecerunt qui futuri erant martyres. Et hoc quidem oculis Domini clarum fuit, qui non baptizato, tanquam martyrii sanguine abluto, tantam felicitatem statim contulit (Luc. XXIII, 43). Sed etiam nostrum quis non consideret, quanta fide, quanta spe, quanta charitate mortem pro Christo vivente suscipere potuit, qui vitam in moriente quaesivit. Huc accedit, quia non incredibiliter dicitur, latronem qui tunc credidit, juxta Dominum crucifixum, aqua illa quae de vulnere lateris ejus emicuit, tanquam sacratissimo baptismo fuisse perfusum. Ut omittam quod eum, antequam damnaretur, baptizatum non fuisse, quoniam nemo nostrum  novit, nemo convincit. Verum haec ut volet quisque accipiat, dum tamen de Baptismo non praescribatur Salvatoris praecepto, hujus latronis exemplo; et non baptizatis parvulis nemo promittat inter damnationem regnumque coelorum, quietis vel felicitatis cujuslibet atque ubilibet quasi medium locum. Hoc enim eis etiam haeresis Pelagiana promisit: quia nec damnationem metuit parvulis, quos nullum putat habere originale peccatum; nec sperat eis regnum coelorum, si non perveniunt ad Baptismatis sacramentum. Iste autem cum confiteatur parvulos originali obstrictos esse peccato, eis etiam regnum coelorum non baptizatis ausus est polliceri: quod nec illi ausi sunt, qui eos asserunt sine ullo prorsus esse peccato. Ecce qualibus se laqueis praesumptionis innectat, nisi eum talia scripsisse poeniteat.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal