CAPUT XVIII.

37. Sed David, inquit, Deum rogavit, et non est exauditus, nisi oblato sacrificio, ut hominibus qui non peccaverant, parceretur (II Reg. XXIV): et ideo non est credendus Deus verus, qui sacrificiis delectatur. Jam de poena occisorum hominum, quibus quandoque morituris mors illa non obfuit, et eorum tamen mortibus cor regis sese extollentis merito vaputavit, superius respondimus. De sacrificio autem valde iste nihil sapit: et ideo fallitur, quia jam sacrificia talia non offert Dei populus Deo, posteaquam  venit unicum sacrificium, cujus umbrae fuerunt illa omnia, non hoc improbantia, sed hoc significantia. Sicut enim res una multis locutionibus et multis linguis significari potest; sic unum verum et singulare sacrificium multis est antea sacrificiorum significatum figuris. De quibus singulis hic disputare quam sit longum, videtis. Unum tamen sciant insipientes, tardi ad intelligendum, et praecipites ad reprehendendum, quod daemon sibi sacrificium non exigeret, nisi Deo vero deberi sciret. Falsus enim Deus sic se vult honorari ab eis quos decipit, quomodo verus Deus ab eis quibus consulit: et maxime sacrificium est quod praecipue debetur Deo. Nam obsequia caetera quae divinitati exhibentur, ausi sunt sibi etiam superbiae fastu homines arrogare. Rarissimi autem commemorantur, qui sibi ut sacrificaretur, cum regia potestate possent, ausi fuerint imperare. Quicumque tamen ausi sunt, per hoc se deos haberi voluerunt. Sacrificiis autem Deum non egere, quis nescit? Sed nec laudibus nostris eget. Verum sicut nobis, non illi, utile est laudare Deum; sic nobis, non illi, utile est offerre sacrificium Deo. Quoniam singulari et solo vero  sacrificio pro nobis Christi sanguis effusus est: ideo primis temporibus ad hoc sacrificium talibus significationibus prophetandum, immaculatorum animalium sacrificia Deus sibi jussit offerri; ut quemadmodum illa immaculata erant a corporum vitiis, ita speraretur immolandus esse pro nobis, qui solus immaculatus fuerat a peccatis. Quae tempora per prophetam sic praenuntiantur: Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram, a solis ortu usque ad occasum; ex Sion species decoris ejus. Et paulo post in eodem psalmo: Audi, populus meus, et loquar tibi; Israel, et testificabor tibi: quoniam Deus Deus tuus ego sum. Non super sacrificia tua arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos. Quoniam meae sunt omnes bestiae silvae, pecora in montibus et boves. Cognovi omnia volatilia coeli, et species agri mecum est. Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terrae et plenitudo ejus. Numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. Et iterum in fine psalmi ejusdem: Sacrificium, inquit, laudis honorificabit me, et ibi via qua ostendam illi salutare Dei (Psal. XLIX). Jam de hoc salutari Dei, quod ipse sit Christus, supra commemoravi atque monstravi (Supra, n. 15). Quod est autem sacratius laudis sacrificium, quam in actione gratiarum? Et unde majores agendae sunt Deo gratiae, quam pro ipsius gratia per Jesum Christum Dominum nostrum? Quod totum fideles in Ecclesiae sacrificio sciunt, cujus umbrae fuerunt omnia priorum genera sacrificiorum. Isti autem vaniloqui reprehensores Veteris Testamenti, etiam si caetera quae commemoravi de hoc psalmo minus intelligunt, sufficiat eis quantum ad praesentem quaestionem attinet, quia Deus Prophetarum, qui Deus est etiam Apostolorum, non manducat taurorum carnes, nec sanguinem potat hircorum.  Talem quippe eum noverant sancti, qui pleni ejus Spiritu ista dicebant. Unde illud quod David obtulit, ut populo parceretur, umbra erat futuri, qua significatum est, quod per unum sacrificium , cujus illa figura erat , saluti populi spiritualiter parcitur. Ipse est enim Christus Jesus, qui traditus est, sicut Apostolus dicit, propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25): propter quod etiam dicit, Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal