- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS DUOBUS SOLILOQUIORUM LIBRIS .
- CAPUT PRIMUM.---Precatio ad Deum.
- CAPUT II.---Quid amandum.
- CAPUT III.---Cognitio Dei.
- CAPUT IV.---Certa scientia quae.
- CAPUT V.---Dissimilium eadem aut par scientia.
- CAPUT VI.---Sensus animae in quibus percipit Deum.
- CAPUT VII.---Fides, spes, charitas quo usque necessariae.
- CAPUT VIII.---Quae ad cognoscendum Deum necessaria.
- CAPUT IX.---Amor nostri.
- CAPUT X.---Amor rerum corporis et externarum.
- CAPUT XI.---Externa commoda non propter se, sed propter alia vera bona possunt admitti verius quam expeti.
- CAPUT XII.---Nihil expetendum nisi quatenus conducit ad summum bonum, nihil horrendum nisi quatenus avocat.
- CAPUT XIII.---Quomodo et quibus gradibus perspiciatur sapientia. Amor verus.
- CAPUT XIV.---Ipsa sapientia medetur oculis ut videri possit.
- CAPUT XV.---Anima quomodo cognoscitur. Fiducia erga Deum.
CAPUT XVII.---Num aliquid ex omni parte falsum sit aut verum.
31. A. Proficiscere ad reliqua; nam hoc mihi bene persuasum est. R. Ergo illud quaero, utrum praeter disciplinas quibus erudimur, et quibus etiam ipsum studium sapientiae annumerari decet, possimus quidquam ita verum invenire, quod non sicut theatricus Achilles ex aliqua parte falsum sit, ut ex alia verum esse possit? A. Mihi videntur multa inveniri. Non enim disciplinae istum habent lapidem, nec tamen, ut verus sit lapis, imitatur aliquid secundum quod falsus dicatur. Quo uno commemorato, vides jam innumerabilibus supersedendum esse, quae sponte occurrant cogitantibus. R. Video prorsus. Sed nonne tibi videntur uno corporis nomine includi? A. Viderentur, si aut inane nihil esse certum haberem, aut ipsum animum inter corpora numerandum arbitrarer, aut etiam Deum corpus aliquod esse crederem. Quae omnia si sunt, ad nullius imitationem falsa et vera esse video. R. In longum nos mittis, sed utar quantum possum compendio. Certe enim aliud est quod inane appellas, aliud quod veritatem. A. Longe aliud. Quid enim me inanius, si veritatem inane aliquid puto, aut tantopere aliquid inane appeto? Quid enim aliud quam veritatem invenire desidero? R. Ergo et illud fortasse concedis, nihil verum esse quod non veritate fiat ut verum sit. A. Jam hoc olim manifestum est. R. Num dubitas nihil esse inane praeter ipsum inane, aut certe corpus? A. Prorsus non dubito. R. Opinor ergo, veritatem corpus esse aliquod credis. A. Nullo modo. R. Quid in corpore? A. Nescio; nihil ad rem: arbitror enim vel illud te scire, si est inane, magis illud esse ubi nullum sit corpus. R. Hoc sane planum est. A. Quid igitur immoramur? R. An tibi aut veritas videtur fecisse inane, aut aliquid verum esse ubi veritas non sit? A. Non videtur. R. Non est ergo inane verum, quia neque ab eo quod inane non est, inane fieri potest: et quod veritate caret, verum non esse manifestum est; et omnino ipsum quod inane dicitur, ex eo quod nihil sit dicitur. Quomodo igitur potest verum esse quod non est? aut quomodo potest esse quod penitus nihil est? A. Age nunc, inane tanquam inane deseramus.