CAPUT XVI.---An meliora deteriorum nominibus vocari possint.

30. R. Bene intelligis. Sed illud vide, utrum et argentum falsi plumbi nomine congruenter appellare possimus. A. Non mihi placet. R. Quid ita? A. Nescio; nisi illud video, vehementer contra voluntatem meam dici. R. Num forte propterea quod argentum melius est, et quasi in contumeliam ejus dicitur; plumbi autem quidam velut honor est, si falsum argentum vocetur? A. Prorsus explicasti quod volebam. Et ideo credo jure infames intestabilesque haberi, qui muliebri habitu se ostentant, quos nescio utrum falsas mulieres, an falsos viros melius vocem. Veros tamen histriones, verosque infames sine dubitatione possumus vocare; aut, si latent nec infame quidquam nisi a turpi fama nominatur, veros nequam non sine veritate dicimus, ut opinor. R. Alius locus nobis erit de istis rebus disserendi: multa enim fiunt, quae quasi facie populari turpia videntur, aliquo tamen fine laudabili honesta monstrantur. Et magna quaestio est utrum patriae liberandae causa muliebri tunica indutus, debeat hostem decipere, hoc ipso quo mulier falsa sit, fortasse verior vir futurus: et utrum sapiens qui aliquo modo certum habeat necessariam fore vitam suam rebus humanis, malit emori frigore, quam femineis  vestibus, si aliud non sit, amiciri. Sed de hoc, ut dictum est, alias videbimus. Profecto enim cernis quantae inquisitionis indigeat, quatenus ista progredi debeant, ne in quasdam inexcusabiles turpitudines decidatur. Nunc autem quod praesenti quaestioni satis est, jam puto apparere, neque dubitari non esse falsum quidquam nisi veri aliqua imitatione.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal