- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS DUOBUS SOLILOQUIORUM LIBRIS .
- CAPUT PRIMUM.---Precatio ad Deum.
- CAPUT II.---Quid amandum.
- CAPUT III.---Cognitio Dei.
- CAPUT IV.---Certa scientia quae.
- CAPUT V.---Dissimilium eadem aut par scientia.
- CAPUT VI.---Sensus animae in quibus percipit Deum.
- CAPUT VII.---Fides, spes, charitas quo usque necessariae.
- CAPUT VIII.---Quae ad cognoscendum Deum necessaria.
- CAPUT IX.---Amor nostri.
- CAPUT X.---Amor rerum corporis et externarum.
- CAPUT XI.---Externa commoda non propter se, sed propter alia vera bona possunt admitti verius quam expeti.
- CAPUT XII.---Nihil expetendum nisi quatenus conducit ad summum bonum, nihil horrendum nisi quatenus avocat.
- CAPUT XIII.---Quomodo et quibus gradibus perspiciatur sapientia. Amor verus.
- CAPUT XIV.---Ipsa sapientia medetur oculis ut videri possit.
- CAPUT XV.---Anima quomodo cognoscitur. Fiducia erga Deum.
CAPUT XV.---Anima quomodo cognoscitur. Fiducia erga Deum.
27. R. Concludamus, si placet, hoc primum volumen, ut jam in secundo aliquam, quae commoda occurrerit, aggrediamur viam. Non enim huic affectioni tuae a moderata exercitatione cessandum est. A. Non sinam omnino concludi hunc libellum, nisi mihi modicum quo intentus sim de vicinia lucis aperueris. R. Gerit tibi ille medicus morem. Nam nescio quis me quo te ducam fulgor invitat et tangit. Itaque accipe intentus. A. Duc, oro te, ac rape quo vis. R. Animam te certe dicis, et Deum velle cognoscere? A. Hoc est totum negotium meum. R. Nihilne amplius? A. Nihil prorsus. R. Quid? veritatem non vis comprehendere? A. Quasi vero possim haec nisi per illam cognoscere. R. Ergo prius ipsa cognoscenda est, per quam possunt illa cognosci. A. Nihil abnuo. R. Primo itaque illud videamus, cum duo verba sint veritas et verum, utrum tibi etiam res duae istis verbis significari, an una videatur. A. Duae res videntur. Nam, ut aliud est castitas, aliud castum, et multa in hunc modum; ita credo aliud esse veritatem, et aliud quod verum dicitur. R. Quod horum duorum putas esse praestantius! A. Veritatem opinor. Non enim casto castitas, sed castitate fit castum; ita etiam, si quid verum est, veritate utique verum est.
28. R. Quid? cum castus aliquis moritur, censes mori etiam castitatem? A. Nullo modo. R. Ergo, cum interit aliquid quod verum est, non interit veritas. A. Quomodo autem interit aliquid verum? Non enim video. R. Miror te istud quaerere: nonne ante oculos nostros millia rerum videmus interire? Nisi forte putas hanc arborem, aut esse arborem, sed veram non esse, aut certe interire non posse. Quamvis enim non credas sensibus, possisque respondere, ignorare te prorsus utrum arbor sit; tamen illud non negabis, ut opinor, veram esse arborem, si arbor est: non enim hoc sensu, sed intelligentia judicatur. Si enim falsa arbor est, non est arbor; si autem arbor est, vera sit necesse est. A. Concedo istud. R. Quid illud alterum? nonne concedis hoc genus rerum esse arborem, quod nascatur et intereat? A. Negare non possum. R. Concluditur ergo aliquid quod verum sit, interire. A. Non contravenio. R. Quid illud? nonne tibi videtur intereuntibus rebus veris veritatem non interire, ut non mori casto mortuo castitatem? A. Jam et hoc concedo, et magnopere quid moliaris, exspecto. R. Ergo attende. A. Isthic sum.
29. R. Verane tibi videtur ista sententia: Quidquid est, alicubi esse cogitur? A. Nihil me sic ducit ad consentiendum. R. Fateris autem esse veritatem? A. Fateor. R. Ergo ubi sit, necesse est quaeramus; non est enim in loco, nisi forte aut esse in loco aliquid aliud praeter corpus, aut veritatem corpus esse arbitraris. A. Nihil horum puto. R. Ubinam igitur illam esse credis? Non enim nusquam est quam esse concedimus. A. Si scirem ubi esset, nihil fortasse amplius quaererem. R. Saltem ubi non sit, potes cognoscere? A. si commemores, fortasse potero. R. Non est certe in rebus mortalibus. Quidquid enim est, in aliquo non potest manere, si non maneat illud in quo est: manere autem, etiam rebus veris intereuntibus, veritatem paulo ante concessum est. Non igitur est veritas in rebus mortalibus. Est autem veritas, et non est nusquam. Sunt igitur res immortales. Nihil autem verum in quo veritas non est. Conficitur itaque non esse vera, nisi quae sunt immortalia. Et omnis falsa arbor, non est arbor, et falsum lignum non est lignum, et falsum argentum non est argentum, et omnino quidquid falsum est, non est. Omne autem quod verum non est, falsum est. Nulla igitur recte dicuntur esse, nisi immortalia. Hanc tu tecum ratiunculam diligenter considera, ne quid tibi concedendum non esse videatur. Si enim rata est totum negotium pene confecimus, quod in alio fortasse libro melius apparebit.
30. A. Habeo gratiam, et ista mecum atque adeo tecum, quando in silentio sumus, diligenter cauteque tractabo , si nullae se tenebrae immittant, suique etiam, quod vehementer formido, mihi faciant delectationem. R. Constanter Deo crede, eique te totum committe quantum potes. Noli esse velle quasi proprius et in tua potestate; sed ejus clementissimi et utilissimi Domini te servum esse profitere. Ita enim te ad se sublevare non desinet, nihilque tibi evenire permittet, nisi quod tibi prosit, etiam si nescias. A. Audio, credo, et quantum possum obtempero; plurimumque ipsum deprecor, ut plurimum possim, nisi quid forte amplius a me desideras. R. Bene habet interim, facies postea quidquid jam visus ipse praeceperit .