CAPUT II.---Quid amandum.

7. A. Ecce oravi Deum. R. Quid ergo scire vis? A. Haec ipsa omnia quae oravi. R. Breviter ea collige. A. Deum et animam scire cupio. R. Nihilne plus? A. Nihil omnino. R. Ergo incipe quaerere. Sed prius explica quomodo tibi si demonstretur Deus, possis dicere, Sat est. A. Nescio quomodo mihi demonstrari debeat, ut dicam, Sat est: non enim credo me scire aliquid sic, quomodo scire Deum desidero. R. Quid ergo agimus? Nonne censes prius tibi esse sciendum, quomodo tibi Deum scire satis sit, quo cum perveneris non amplius quaeras? A. Censeo quidem; sed quo pacto fieri possit, non video.  Quid enim Deo simile unquam intellexi, ut possim dicere, Quomodo hoc intelligo, sic volo intelligere Deum? R. Qui nondum Deum nosti, unde nosti nihil te nosse Deo simile? A. Quia si aliquid Deo simile scirem, sine dubio id amarem; nunc autem nihil aliud amo quam Deum et animam, quorum neutrum scio. R. Non igitur amas amicos tuos? A. Quo pacto eos possum, amans animam, non amare? R. Hoc modo ergo et pulices et cimices amas? A. Animam me amare dixi, non animalia. R. Aut homines non sunt amici tui, aut eos non amas: omnis enim homo est animal, et animalia te non amare dixisti. A. Et homines sunt, et eos amo, non eo quod animalia, sed eo quod homines sunt; id est, ex eo quod rationales animas habent, quas amo etiam in latronibus. Licet enim mihi in quovis amare rationem, cum illum jure oderim qui male utitur eo quod amo. Itaque tanto magis amo amicos meos, quanto magis bene utuntur anima rationali, vel certe quantum desiderant ea bene uti.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal