- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS DUOBUS SOLILOQUIORUM LIBRIS .
- CAPUT PRIMUM.---Precatio ad Deum.
- CAPUT II.---Quid amandum.
- CAPUT III.---Cognitio Dei.
- CAPUT IV.---Certa scientia quae.
- CAPUT V.---Dissimilium eadem aut par scientia.
- CAPUT VI.---Sensus animae in quibus percipit Deum.
- CAPUT VII.---Fides, spes, charitas quo usque necessariae.
- CAPUT VIII.---Quae ad cognoscendum Deum necessaria.
- CAPUT IX.---Amor nostri.
- CAPUT X.---Amor rerum corporis et externarum.
- CAPUT XI.---Externa commoda non propter se, sed propter alia vera bona possunt admitti verius quam expeti.
- CAPUT XII.---Nihil expetendum nisi quatenus conducit ad summum bonum, nihil horrendum nisi quatenus avocat.
- CAPUT XIII.---Quomodo et quibus gradibus perspiciatur sapientia. Amor verus.
- CAPUT XIV.---Ipsa sapientia medetur oculis ut videri possit.
- CAPUT XV.---Anima quomodo cognoscitur. Fiducia erga Deum.
CAPUT PRIMUM.---Precatio ad Deum.
1. Volventi mihi multa ac varia mecum diu, ac per multos dies sedulo quaerenti memetipsum ac bonum meum, quidve mali evitandum esset; ait mihi subito, sive ego ipse, sive alius quis extrinsecus, sive intrinsecus, nescio: nam hoc ipsum est quod magnopere scire molior: ait ergo mihi, R. . Ecce, fac re invenisse aliquid; cui commendabis, ut pergas ad alia? A. Memoriae scilicet. R. Tantane illa est ut excogitata omnia bene servet? A. Difficile est, imo non potest. R. Ergo scribendum est. Sed quid agis, quod valetudo tua scribendi laborem recusat? Nec ista dictari debent; nam solitudinem meram desiderant. A. Verum dicis. Itaque prorsus nescio quid agam. R. Ora salutem et auxilium quo ad concupita pervenias, et hoc ipsum litteris manda, ut prole tua fias animosior. Deinde quod invenis paucis conclusiunculis breviter collige. Nec modo cures invitationem turbae legentium; paucis ista sat erunt civibus tuis. A. Ita faciam.
2. Deus universitatis conditor, praesta mihi primum ut bene te rogem, deinde ut me agam dignum quem exaudias, postremo ut liberes. Deus per quem omnia, quae per se non essent, tendunt esse. Deus qui ne id quidem quod se invicem perimit, perire permittis. Deus qui de nihilo mundum istum creasti, quem omnium oculi sentiunt pulcherrimum. Deus qui malum non facis, et facis esse ne pessimum flat. Deus qui paucis ad id quod vere est refugientibus, ostendis malum nihil esse. Deus per quem universitas etiam cum sinistra parte perfecta est. Deus a quo dissonantia usque in extremum nulla est, cum deteriora melioribus concinunt. Deus quem amat omne quod potest amare, sive sciens, sive nesciens. Deus in quo sunt omnia, cui tamen universae creaturae nec turpitudo turpis est, nec malitia nocet, nec error errat. Deus qui nisi mundos verum scire noluisti. Deus pater veritatis, pater sapientiae, pater verae summaeque vitae, pater beatitudinis, pater boni et pulchri, pater intelligibilis lucis, pater evigilationis atque illuminationis nostrae, pater pignoris quo admonemur redire ad te.
3. Te invoco, Deus veritas, in quo et a quo et per quem vera sunt, quae vera sunt omnia. Deus sapientia, in quo et a quo et per quem sapiunt, quae sapiunt omnia. Deus vera et summa vita, in quo et a quo et per quem vivunt, quae vere summeque vivunt omnia. Deus beatitudo, in quo et a quo et per quem beata sunt, quae beata sunt omnia. Deus bonum et pulchrum, in quo et a quo et per quem bona et pulchra sunt, quae bona et pulchra sunt omnia. Deus intelligibilis lux, in quo et a quo et per quem intelligibiliter lucent, quae intelligibiliter lucent omnia. Deus cujus regnum est totus mundus, quem sensus ignorat. Deus de cujus regno lex etiam in ista regna describitur. Deus a quo averti, cadere; in quem converti, resurgere; in quo manere, consistere est. Deus a quo exire, emori; in quem redire, reviviscere; in quo habitare, vivere est. Deus quem nemo amittit, nisi deceptus; quem nemo quaerit, nisi admonitus; quem nemo invenit, nisi purgatus. Deus quem relinquere, hoc est quod perire; quem attendere, hoc est quod amare; quem videre, hoc est quod habere. Deus cui nos fides excitat, spes erigit, charitas jungit, Deus per quem vincimus inimicum, te deprecor. Deus per quem accepimus ne omnino periremus. Deus a quo admonemur ut vigilemus. Deus per quem a malis bona separamus. Deus per quem mala fugimus, et bona sequimur. Deus per quem non cedimus adversitatibus. Deus per quem bene servimus et bene dominamur. Deus per quem discimus aliena esse quae aliquando nostra, et nostra esse quae aliquando aliena putabamus. Deus per quem malorum escis atque illecebris non haeremus. Deus per quem nos res minutae non minuunt. Deus per quem melius nostrum deteriori subjectum non est. Deus per quem mors absorbetur in victoriam (I Cor. XV, 54). Deus qui nos convertis. Deus qui nos eo quod non est exuis, et eo quod est induis. Deus qui nos exaudibiles facis. Deus qui nos munis . Deus qui nos in omnem veritatem inducis. Deus qui nobis omnia bona loqueris, nec insanos facis, nec a quoquam fieri sinis. Deus qui nos revocas in viam. Deus qui nos deducis ad januam. Deus qui facis ut pulsantibus aperiatur (Matth. VII, 8). Deus qui nobis das panem vitae. Deus per quem sitimus potum, quo hausto nunquam sitiamus (Joan. VI, 35). Deus qui arguis saeculum de peccato, de justitia, et de judicio (Id. XVI, 8). Deus per quem nos non movent qui minime credunt. Deus per quem improbamus eorum errorem, qui animarum merita nulla esse apud te putant. Deus per quem non servimus infirmis et egenis elementis (Galat. IV, 9). Deus qui nos purgas, et ad divina praeparas praemia, adveni mihi propitius tu.
4. Quidquid a me dictum est, unus Deus tu, tu veni mihi in auxilium; una aeterna vera substantia, ubi nulla discrepantia, nulla confusio, nulla transitio, nulla indigentia, nulla mors. Ubi summa concordia, summa evidentia, summa constantia, summa plenitudo, summa vita. Ubi nihil deest, nihil redundat. Ubi qui gignit, et quem gignit unum est . Deus cui serviunt omnia, quae serviunt; cui obtemperat omnis bona anima. Cujus legibus rotantur poli, cursus suos sidera peragunt, sol exercet diem, luna temperat noctem: omnisque mundus per dies, vicissitudine lucis et noctis; per menses, incrementis decrementisque lunaribus; per annos, veris, aestatis, autumni et hiemis successionibus; per lustra, perfectione cursus solaris; per magnos orbes, recursu in ortus suos siderum, magnam rerum constantiam, quantum sensibilis materia patitur, temporum ordinibus replicationibusque custodit. Deus cujus legibus in aevo stantibus, motus instabilis rerum mutabilium perturbatus esse non sinitur, frenisque circumeuntium saeculorum semper ad similitudinem stabilitatis revocatur: cujus legibus arbitrium animae liberum est, bonisque praemia et malis poenae, fixis per omnia necessitatibus distributae sunt. Deus a quo manant usque ad nos omnia bona, a quo coercentur a nobis omnia mala. Deus supra quem nihil, extra quem nihil, sine quo nihil est. Deus sub quo totum est, in quo totum est, cum quo totum est. Qui fecisti hominem ad imaginem et similitudinem tuam, quod qui se ipse novit agnoscit. Exaudi, exaudi, exaudi me, Deus meus, Domine meus, rex meus, pater meus, causa mea, spes mea, res mea, honor meus, domus mea, patria mea, salus mea, lux mea, vita mea. Exaudi, exaudi, exaudi me more illo tuo paucis notissimo.
5. Jam te solum amo, te solum sequor, te solum quaero, tibi soli servire paratus sum, quia tu solus juste dominaris; tui juris esse cupio. Jube, quaeso, atque impera quidquid vis, sed sana et aperi aures meas, quibus voces tuas audiam. Sana et aperi oculos meos, quibus nutus tuos videam. Expelle a me insaniam, ut recognoscam te. Dic mihi qua attendam, ut aspiciam te, et omnia me spero quae jusseris esse facturum. Recipe, oro, fugitivum tuum, Domine, clementissime pater: jamjam satis poenas dederim, satis inimicis tuis, quos sub pedibus habes, servierim, satis fuerim fallaciarum ludibrium. Accipe me ab istis fugientem famulum tuum, quia et isti me quando a te fugiebam acceperunt alienum. Ad te mihi redeundum esse sentio: pateat mihi pulsanti janua tua; quomodo ad te perveniatur doce me. Nihil aliud habeo quam voluntatem; nihil aliud scio nisi fluxa et caduca spernenda esse; certa et aeterna requirenda. Hoc facio, Pater, quia hoc solum novi; sed unde ad te perveniatur ignoro. Tu mihi suggere, tu ostende, tu viaticum praebe. Si fide te inveniunt qui ad te refugiunt, fidem da; si virtute, virtutem; si scientia, scientiam. Auge in me fidem, auge spem, auge charitatem. O admiranda et singularis bonitas tua!
6. Ad te ambio, et quibus rebus ad te ambiatur, a te rursum peto. Tu enim si deseris, peritur: sed non deseris, quia tu es summum bonum, quod nemo recto quaesivit, et minime invenit. Omnis autem recte quaesivit, quem tu recte quaerere fecisti. Fac me, Pater, quaerere te, vindica me ab errore; quaerenti te mihi nihil aliud pro te occurrat. Si nihil aliud desidero quam te, inveniam te jam, quaeso, Pater. Si autem est in me superflui alicujus appetitio, tu ipse me munda, et fac idoneum ad videndum te. Caeterum de salute hujus mortalis corporis mei, quamdiu nescio quid mihi ex eo utile sit, vel eis quos diligo, tibi illud committo, Pater sapientissime atque optime, et pro eo quod ad tempus admonueris deprecabor: tantum oro excellentissimam clementiam tuam, ut me penitus ad te convertas, nihilque mihi repugnare facias tendenti ad te, jubeasque me dum hoc ipsum corpus ago atque porto, purum, magnanimum, justum, prudentemque esse, perfectumque amatorem perceptoremque sapientiae tuae, et dignum habitatione, atque habitatorem beatissimi regni tui. Amen, amen.