- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS DUOBUS SOLILOQUIORUM LIBRIS .
- CAPUT PRIMUM.---Precatio ad Deum.
- CAPUT II.---Quid amandum.
- CAPUT III.---Cognitio Dei.
- CAPUT IV.---Certa scientia quae.
- CAPUT V.---Dissimilium eadem aut par scientia.
- CAPUT VI.---Sensus animae in quibus percipit Deum.
- CAPUT VII.---Fides, spes, charitas quo usque necessariae.
- CAPUT VIII.---Quae ad cognoscendum Deum necessaria.
- CAPUT IX.---Amor nostri.
- CAPUT X.---Amor rerum corporis et externarum.
- CAPUT XI.---Externa commoda non propter se, sed propter alia vera bona possunt admitti verius quam expeti.
- CAPUT XII.---Nihil expetendum nisi quatenus conducit ad summum bonum, nihil horrendum nisi quatenus avocat.
- CAPUT XIII.---Quomodo et quibus gradibus perspiciatur sapientia. Amor verus.
- CAPUT XIV.---Ipsa sapientia medetur oculis ut videri possit.
- CAPUT XV.---Anima quomodo cognoscitur. Fiducia erga Deum.
CAPUT XII.---Nihil expetendum nisi quatenus conducit ad summum bonum, nihil horrendum nisi quatenus avocat.
20. Sed quaero abs te, cur eos homines quos diligis, vel vivere, vel tecum vivere cupias? A. Ut animas nostras et Deum simul concorditer inquiramus. Ita enim facile cui priori contingit inventio, caeteros eo sine labore perducit. R. Quid, si nolunt haec illi quaerere? A. Persuadebo ut velint. R. Quid, si non possis, vel quod se invenisse jam, vel quod ista non posse inveniri arbitrantur, vel quod aliarum rerum curis et desiderio praepediuntur? A. Habebo eos, et ipsi me, sicut possumus. R. Quid, si te ab inquirendo etiam impediat eorum praesentia? nonne laborabis atque optabis, si aliter esse non possunt, non tecum esse potius quam sic esse? A. Fateor, ita est ut dicis. R. Non igitur eorum vel vitam vel praesentiam propter seipsam, sed propter inveniendam sapientiam cupis? A. Prorsus assentior. R. Quid? ipsam vitam tuam si tibi certum esset impedimento esse ad comprehendendam sapientiam, velles eam manere? A. Omnino eam fugerem. R. Quid? si docereris, tam te relicto isto corpore, quam in ipso constitutum, posse ad sapientiam pervenire, curares utrum hic, an in alia vita eo quod diligis fruereris? A. Si nihil me pejus excepturum intelligerem, quod retroageret ab eo quo progressus sum, non curarem. R. Nunc ergo propterea mori times, ne aliquo pejore malo involvaris, quo tibi auferatur divina cognitio. A. Non solum ne auferatur timeo, si quid forte percepi, sed etiam ne intercludatur mihi aditus eorum quibus percipiendis inhio; quamvis quod jam teneo, mecum mansurum putem. R. Non igitur et vitam istam propter seipsam, sed propter sapientiam vis manere. A. Sic est.
21. R. Dolor corporis restat, qui te fortasse vi sua commovet. A. Et ipsum non ob aliud vehementer formido, nisi quia me impedit a quaerendo. Quanquam enim acerrimo his diebus dentium dolore torquerer , non quidem sinebar animo volvere, nisi ea quae jam forte didiceram; a discendo autem penitus impediebar, ad quod mihi tota intentione animi opus erat: tamen mihi videbatur, si se ille mentibus meis veritatis fulgor aperiret, aut me non sensurum fuisse illum dolorem, aut certe pro nihilo toleraturum. Sed quia etsi nihil majus aliquando pertuli, tamen saepe cogitans quanto graviores possint accidere, cogor interdum Cornelio Celso assentiri, qui ait summum bonum esse sapientiam, summum autem malum dolorem corporis. Nec ejus ratio mihi videtur absurda. Nam quoniam duabus, inquit, partibus compositi sumus, ex animo scilicet et corpore, quarum prior pars est animus melior, deterius corpus est, summum bonum est melioris partis optimum, summum autem malum pessimum deterioris: est autem optimum in animo sapientia, est in corpore pessimum dolor. Summum igitur bonum hominis sapere, summum malum dolere, sine ulla, ut opinor, falsitate concluditur. R Posterius ista videbimus. Aliud enim fortasse nobis ipsa ad quam pervenire nitimur sapientia persuadebit. Si autem hoc esse verum ostenderit, hanc de summo bono et summo malo sententiam sine dubitatione tenebimus.