CAPUT XI.---Externa commoda non propter se, sed propter alia vera bona possunt admitti verius quam expeti.

18. R. Multum profecisti: ea tamen quae restant ad videndam illam lucem, plurimum impediunt. Sed molior aliquid quod mihi videtur facile ostendi; aut nihil edomandum nobis remanere, aut nihil nos omnino profecisse, omniumque illorum quae resecta credimus tabem manere. Nam quaero abs te, si tibi persuadeatur aliter cum multis charissimis tuis te in studio sapientiae non posse vivere, nisi ampla res aliqua familiaris necessitates vestras sustinere possit; nonne desiderabis divitias et optabis? A. Assentior. R. Quid, si etiam illud appareat, et multis te persuasurum esse sapientiam, si tibi de honore auctoritas creverit, eosque ipsos familiares tuos non posse cupiditatibus suis modum imponere, seque totos convertere ad quaerendum Deum, nisi et ipsi fuerint honorati, idque nisi per tuos honores dignitatemque fieri non posse? nonne ista etiam desideranda erunt, et ut proveniant magnopere instandum. A. Ita est ut dicis. R. Jam de uxore nihil disputo; fortasse enim non potest, ut ducatur, existere talis necessitas: quanquam, si ejus amplo patrimonio certum sit sustentari posse omnes quos tecum in uno loco vivere otiose cupis, ipsa etiam concorditer id sinente, praesertim si generis nobilitate tanta polleat, ut honores illos quos esse necessarios jam dedisti, per eam facile adipisci possis, nescio utrum pertineat ad officium tuum ista contemnere. A. Quando ego istud sperare audeam?

19. R. Ita istud dicis, quasi ego nunc requiram quid speres. Non quaero quid negatum non delectet, sed qui delectet oblatum. Aliud est enim exhausta pestis, aliud consopita. Ad hoc enim valet quod a quibusdam doctis viris dictum est, ita omnes stultos insanos esse, ut male olere omne coenum, quod non semper, sed dum commoves, sentias. Multum interest utrum animi desperatione obruatur cupiditas, an sanitate pellatur. A. Quanquam tibi respondere non possum, nunquam tamen mihi persuadebis ut hac affectione mentis, qua nunc me esse sentio, nihil me profecisse arbitrer. R. Credo propterea tibi hoc videri,  quia quamvis ista optare posses, non tamen propter seipsa, sed propter aliud expetenda viderentur. A. Hoc est quod dicere cupiebam: nam quando desideravi divitias, ideo desideravi ut dives essem, honoresque ipsos, quorum cupiditatem modo me perdomuisse respondi, eorum nescio quo nitore delectatus volebam; nihilque aliud in uxore semper attendi, cum attendi, nisi quam mihi efficeret cum bona fama voluptatem. Tunc erat istorum in me vera cupiditas; nunc ea omnia prorsus aspernor: sed si ad illa quae cupio non nisi per haec mihi transitus datur, non amplectenda appeto, sed subeo toleranda. R. Optime omnino: nam nec ego ullarum rerum vocandam puto cupiditatem, quae propter aliud requiruntur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal