- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS DUOBUS SOLILOQUIORUM LIBRIS .
- CAPUT PRIMUM.---Precatio ad Deum.
- CAPUT II.---Quid amandum.
- CAPUT III.---Cognitio Dei.
- CAPUT IV.---Certa scientia quae.
- CAPUT V.---Dissimilium eadem aut par scientia.
- CAPUT VI.---Sensus animae in quibus percipit Deum.
- CAPUT VII.---Fides, spes, charitas quo usque necessariae.
- CAPUT VIII.---Quae ad cognoscendum Deum necessaria.
- CAPUT IX.---Amor nostri.
- CAPUT X.---Amor rerum corporis et externarum.
- CAPUT XI.---Externa commoda non propter se, sed propter alia vera bona possunt admitti verius quam expeti.
- CAPUT XII.---Nihil expetendum nisi quatenus conducit ad summum bonum, nihil horrendum nisi quatenus avocat.
- CAPUT XIII.---Quomodo et quibus gradibus perspiciatur sapientia. Amor verus.
- CAPUT XIV.---Ipsa sapientia medetur oculis ut videri possit.
- CAPUT XV.---Anima quomodo cognoscitur. Fiducia erga Deum.
ADMONITIO DE SEQUENTIBUS DUOBUS SOLILOQUIORUM LIBRIS .
Cum id operis molitus est Augustinus, versabatur adhuc in rure Cassiciaco, ex lib. 9 Conf., c. 4; agebatque annum aetatis trigesimum tertium, ut ipse hic testatur lib. 1, c. 10. Quapropter sub initium anni Christi trecentesimi octogesimi septimi collocandum videtur; nisi forte quis velit ad superioris anni finem cum aliis hactenus recensitis operibus pertinere.
In primo libro se ipse ad vivum depingit, nova quadam, sed perquam familiari methodo edocturus quemadmodum comparatum esse oporteat eum, qui Dei et animae capessere scientiam cupit. Loquitur vero in primis de mentis sanitate subsidio fidei, spei et charitatis procuranda; et mentis oculum dum ab omni rerum inferiorum cupiditate purgatus sit, in solem illum haud impune attolli, nedum in eo defigi posse ostendit. Secundus liber in eo versatur totus, ut demonstretur nunquam intermorituram esse veritatem; unde ipsius animae quae veritatis sedes est, immortalitas colligitur.