CAPUT X.---Amor rerum corporis et externarum.

17. R. Nonne vides hos corporis oculos etiam sanos, luce solis istius saepe repercuti et averti, atque ad illa sua obscura confugere? Tu autem quid promoveris cogitas, quid velis videre non cogitas: et tamen tecum hoc ipsum discutiam, quid profecisse nos putas. Divitias nullas cupis? A. Hoc quidem non nunc primum. Nam cum triginta tres annos agam , quatuordecim fere anni sunt ex quo ista cupere destiti, nec aliud quidquam in his, si quo casu offerrentur, praeter necessarium victum liberalemque usum cogitavi. Prorsus mihi unus Ciceronis liber facillime persuasit, nullo modo appetendas esse divitias, sed si provenerint, sapientissime atque cautissime administrandas. R. Quid honores? A. Fateor, eos modo, ac pene his diebus cupere destiti. R. Quid uxor? Nonne te delectat interdum pulchra, pudica, morigera, litterata, vel quae abs te facile possit erudiri, afferens etiam dotis tantum, quoniam contemnis divitias, quantum eam prorsus nihilo faciat onerosam otio tuo, praesertim si speres certusque sis nihil ex ea te molestiae esse passurum? A. Quantumlibet velis eam pingere atque cumulare bonis omnibus, nihil mihi tam fugiendum quam concubitum esse decrevi: nihil esse sentio quod magis ex arce dejiciat animum virilem, quam blandimenta feminea, corporumque ille contactus, sine quo uxor haberi non potest. Itaque, si ad officium pertinet sapientis (quod nondum comperi) dare operam liberis, quisquis rei hujus tantum gratia concumbit, mirandus mihi videri potest, at vero imitandus nullo modo: nam tentare hoc periculosius est, quam posse felicius. Quamobrem, satis, credo, juste atque utiliter pro libertate animae meae mihi imperavi non cupere, non quaerere, non ducere uxorem. R. Non ego nunc quaero quid decreveris, sed utrum adhuc lucteris, an vero jam ipsam libidinem viceris. Agitur enim de sanitate oculorum tuorum. A. Prorsus nihil hujusmodi quaero, nihil desidero; etiam cum horrore  atque aspernatione talia recordor. Quid vis amplius? Et hoc mihi bonum in dies crescit: nam quanto augetur spes videndae illius qua vehementer aestuo pulchritudinis, tanto ad illam totus amor voluptasque convertitur. R. Quid ciborum jucunditas? quantae tibi curae est? A. Ea quae statui non edere, nihil me commovent. Iis autem quae non amputavi, delectari me praesentibus fateor, ita tamen ut sine ulla permotione animi vel visa vel gustata subtrahantur. Cum autem non adsunt prorsus, non audet haec appetitio se inserere ad impedimentum cogitationibus meis. Sed omnino sive de cibo et potu, sive de balneis, caeteraque corporis voluptate nihil interroges: tantum habere appeto , quantum in valetudinis opem conferri potest.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal