CAPUT VIII.---Quae ad cognoscendum Deum necessaria.

15. Nunc accipe, quantum praesens tempus exposcit, ex illa similitudine sensibilium etiam de Deo aliquid nunc me docente . Intelligibilis nempe Deus est, intelligibilia etiam illa disciplinarum spectamina; tamen plurimum differunt. Nam et terra visibilis, et lux; sed terra, nisi luce illustrata, videri non potest. Ergo et illa quae in disciplinis traduntur, quae quisquis intelligit, verissima esse nulla dubitatione concedit, credendum est ea non posse intelligi, nisi ab alio quasi suo sole illustrentur. Ergo quomodo in hoc sole tria quaedam licet animadvertere; quod est, quod fulget, quod illuminat: ita in illo secretissimo Deo quem vis intelligere, tria quaedam sunt; quod est, quod intelligitur, et quod caetera facit intelligi. Haec duo, id est, teipsum et Deum, ut intelligas, docere te audeo. Sed responde quomodo haec acceperis; ut probabilia, an ut vera? A. Plane ut probabilia; et in spem, quod fatendum est, majorem surrexi: nam praeter illa duo de linea et pila, nihil abs te dictum est quod me scire audeam dicere. R. Non est mirandum: non enim quidquam est adhuc ita expositum, ut abs te sit flagitanda perceptio.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal