CAPUT PRIMUM.---De immortalitate hominis.

1. A. Satis intermissum est opus nostrum, et impatiens est amor, nec lacrymis modus fit, nisi amori detur quod amatur: quare, aggrediamur librum secundum. R. Aggrediamur. A. Credamus Deum affuturum. R. Credamus sane, si vel hoc in potestate nostra est. A. Potestas nostra ipse est. R. Itaque ora brevissime ac perfectissime, quantum potes. A. Deus semper idem, noverim me, noverim te. Oratum est. R. Tu qui vis te nosse, scis esse te? A. Scio. R. Unde scis? A. Nescio. R. Simplicem te sentis, anne multiplicem? A. Nescio. R. Moveri te scis? A. Nescio. R. Cogitare te scis? A. Scio. R. Ergo verum est cogitare te. A. Verum. R. Immortalem te esse scis? A. Nescio. R. Horum omnium quae te nescire dixisti, quid scire prius mavis? A. Utrum immortalis sim. R. Vivere igitur amas? A. Fateor. R. Quid, cum te immortalem esse didiceris? satisne erit? A. Erit id quidem magnum, sed id mihi parum. R. Hoc tamen quod parum est quantum gaudebis? A. Plurimum. R. Nihil jam flebis? A. Nihil omnino. R. Quid, si ipsa vita talis esse inveniatur, ut in ea tibi nihil amplius quam nosti, nosse liceat? temperabis a lacrymis? A. Imo tantum flebo ut vita nulla sit. R. Non igitur vivere propter ipsum vivere amas, sed propter scire. A. Cedo conclusioni. R. Quid, si eadem ipsa rerum scientia miserum faciat? A. Nullo id quidem pacto fieri posse credo. Sed si ita est, nemo esse beatus potest; non enim nunc aliunde sum miser, nisi rerum ignorantia. Quod si et rerum scientia miserum facit, sempiterna miseria est. R. Jam video totum quod cupis. Nam, quoniam neminem scientia miserum esse credis, ex quo probabile est ut intelligentia efficiat beatum; beatus autem nemo nisi vivens, et nemo vivit qui non est: esse vis, vivere et intelligere; sed esse ut vivas, vivere ut intelligas. Ergo esse te scis, vivere te scis, intelligere te scis. Sed utrum ista semper futura sint, an nihil horum futurum sit, an maneat aliquid semper, et aliquid intercidat, an minui et augeri haec possint, cum omnia mansura sint, nosse vis. A. Ita est. R. Si igitur probaverimus semper nos esse victuros, sequetur etiam semper futuros. A. Sequetur. R. Restabit quaerere de intelligendo.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal