- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS DUOBUS SOLILOQUIORUM LIBRIS .
- CAPUT PRIMUM.---Precatio ad Deum.
- CAPUT II.---Quid amandum.
- CAPUT III.---Cognitio Dei.
- CAPUT IV.---Certa scientia quae.
- CAPUT V.---Dissimilium eadem aut par scientia.
- CAPUT VI.---Sensus animae in quibus percipit Deum.
- CAPUT VII.---Fides, spes, charitas quo usque necessariae.
- CAPUT VIII.---Quae ad cognoscendum Deum necessaria.
- CAPUT IX.---Amor nostri.
- CAPUT X.---Amor rerum corporis et externarum.
- CAPUT XI.---Externa commoda non propter se, sed propter alia vera bona possunt admitti verius quam expeti.
- CAPUT XII.---Nihil expetendum nisi quatenus conducit ad summum bonum, nihil horrendum nisi quatenus avocat.
- CAPUT XIII.---Quomodo et quibus gradibus perspiciatur sapientia. Amor verus.
- CAPUT XIV.---Ipsa sapientia medetur oculis ut videri possit.
- CAPUT XV.---Anima quomodo cognoscitur. Fiducia erga Deum.
CAPUT II.---Veritas perpetua.
2. A. Manifestissimum ordinem video atque brevissimum. R. Hic ergo esto nunc, ut interroganti caute firmeque respondeas. A. Isthic sum. R. Si manebit semper mundus iste, verum est mundum semper mansurum esse? A. Quis hoc dubitet? R. Quid, si non manebit? nonne ita verum est mundum non esse mansurum? A. Nihil resisto. R. Quid, cum interierit, si interiturus est? nonne tunc id erit verum, mundum interisse? Nam quamdiu verum non est mundum occidisse, non occidit: repugnat igitur ut mundus occiderit, et verum non sit mundum occidisse. A. Et hoc concedo. R. Quid illud? Videturne tibi verum aliquid esse posse, ut veritas non sit? A. Nullo modo. R. Erit igitur veritas, etiamsi mundus intereat. A. Negare non possum. R. Quid, si ipsa veritas occidat? nonne verum erit veritatem occidisse? A. Et istud quis negat? R. Verum autem non potest esse, si veritas non sit. A. Jam hoc paulo ante concessi. R. Nullo modo igitur occidet veritas. A. Perge ut coepisti, nam ista collectione nihil est verius.