CAPUT III.---Si falsitas semper erit, et sine sensu esse non poterit, sequitur animam aliquam semper exstituram.

3. R. Nunc respondeas mihi velim, utrum tibi sentire anima videatur, an corpus? A. Anima videtur. R. Quid? intellectus videtur tibi ad animam pertinere? A. Prorsus videtur. R. Ad solam animam, an ad aliquid aliud? A. Nihil aliud video praeter animam, nisi Deum, ubi intellectum esse credam. R. Jam illud videamus. Si tibi quispiam istum parietem non esse parietem, sed arborem diceret, quid putares? A. Aut ejus sensum, aut meum falli, aut hoc nomine ab eo parietem vocari. R. Quid, si et illi species arboris in eo appareat, et tibi parietis? nonne poterit utrumque verum esse? A. Nullo modo; quia una eademque res, et arbor et paries esse non potest. Quamvis enim singulis nobis singula esse videantur, necesse est unum nostrum imaginationem falsam pati. R. Quid, si nec paries nec arbor est, et ambo fallimini? A. Potest id quidem. R. Hoc ergo unum superius praetermiseras. A. Fateor. R. Quid, si agnoscatis aliud vobis videri quam est? numquidnam fallimini? A. Non. R. Potest igitur et falsum esse quod videtur, et non falli cui videtur. A. Potest. R. Confitendum est igitur non eum falli qui falsa videt, sed eum qui assentitur falsis. A. Plane confitendum. R. Quid ipsum falsum? quare falsum est? A. Quod aliter sese habet quam videtur.  R. Si ergo non sint quibus videatur, nihil est falsum. A. Sequitur. R. Non igitur est in rebus falsitas, sed in sensu: non autem fallitur qui falsis non assentitur. Conficitur ut aliud simus nos, aliud sensus; siquidem, cum ipse fallitur, possumus nos non falli. A. Nihil habeo quod contradicam. R. Sed numquid, cum anima fallitur, audes te dicere non esse falsum? A. Quo pacto istud audeam? R. At nullus sensus sine anima, nulla falsitas sine sensu. Aut operatur igitur anima, aut cooperatur falsitati . A. Trahunt praecedentia consensionem.

4. R. Illud nunc responde, utrum tibi videatur posse fieri ut aliquando falsitas non sit. A. Quomodo mihi hoc videri potest, cum tanta sit difficultas inveniendae veritatis, ut absurdius dicatur falsitatem quam veritatem esse non posse? R. Numquidnam arbitraris eum qui non vivit, posse sentire? A. Non potest fieri. R. Confectum est animam semper vivere. A. Nimis cito urges me in gaudia: pedetentim, quaeso. R. Atqui, si recte illa concessa sunt, nihil de hac re dubitandum video. A. Nimis cito est, inquam. Itaque facilius adducor ut me temere aliquid concessisse arbitrer, quam ut jam securus de immortalitate animae fiam. Tamen evolve istam conclusionem, et quomodo id effectum sit ostende. R. Falsitatem dixisti sine sensu esse non posse, et eam non esse non posse: semper igitur est sensus. At nullus sensus sine anima: anima igitur sempiterna est. Nec valet sentire, nisi vivat. Semper igitur anima vivit.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal