- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS DUOBUS SOLILOQUIORUM LIBRIS .
- CAPUT PRIMUM.---Precatio ad Deum.
- CAPUT II.---Quid amandum.
- CAPUT III.---Cognitio Dei.
- CAPUT IV.---Certa scientia quae.
- CAPUT V.---Dissimilium eadem aut par scientia.
- CAPUT VI.---Sensus animae in quibus percipit Deum.
- CAPUT VII.---Fides, spes, charitas quo usque necessariae.
- CAPUT VIII.---Quae ad cognoscendum Deum necessaria.
- CAPUT IX.---Amor nostri.
- CAPUT X.---Amor rerum corporis et externarum.
- CAPUT XI.---Externa commoda non propter se, sed propter alia vera bona possunt admitti verius quam expeti.
- CAPUT XII.---Nihil expetendum nisi quatenus conducit ad summum bonum, nihil horrendum nisi quatenus avocat.
- CAPUT XIII.---Quomodo et quibus gradibus perspiciatur sapientia. Amor verus.
- CAPUT XIV.---Ipsa sapientia medetur oculis ut videri possit.
- CAPUT XV.---Anima quomodo cognoscitur. Fiducia erga Deum.
CAPUT IV.---Ex falsitatis seu veritatis perpetuitate possitne colligi animae immortalitas.
5. A. O plumbeum pugionem! Posses enim concludere hominem esse immortalem, si tibi concessissem nunquam istum mundum esse posse sine homine, eumque mundum esse sempiternum. R. Bene quidem vigilas. Sed tamen non parum est quod confecimus, rerum naturam sine anima esse non posse, nisi forte in rerum natura falsitas aliquando non erit. A. Istud quidem consequens esse confiteor. Sed jam amplius deliberandum censeo, utrum superius concessa non nutent. Non enim parvum gradum ad animae immortalitatem factum esse video. R. Satisne considerasti, ne quid temere dederis? A. Satis quidem, sed nihil video quo me arguam temeritatis. R. Ergo confectum est rerum naturam sine anima viva esse non posse. A. Confectum hactenus, ut possint vicissim aliae nasci, aliae mori. R. Quid, si de natura rerum falsitas auferatur? nonne fiet ut vera sint omnia? A. Consequi video. R. Responde unde tibi videatur paries iste verus esse. A. Quia ejus non fallor aspectu. R. Ergo quia ita est ut videtur. A. Etiam. R. Si igitur aliquid inde falsum est quod aliter videtur atque est, inde verum quod ita ut est videtur; ablato eo cui videtur, nec falsum quidquam, nec verum est. At si falsitas in rerum natura non sit, vera sunt omnia. Nec videri quidquam nisi viventi animae potest. Manet igitur anima in rerum natura, si auferri falsitas non potest; manet, si potest. A. Video robustius quidem esse factum quod jam conclusum erat; sed nihil hac adjectione promovimus. Nihilominus enim manet illud quod plurimum me movet, nasci animas et interire, atque ut non desint mundo, non earum immortalitate, sed successione provenire.
6. R. Videnturne tibi quaeque corporea, id est sensibilia, intellectu posse comprehendi? A. Non videntur. R. Quid illud? videtur tibi sensibus uti Deus ad res cognoscendas? A. Nihil audeo de hac re temere affirmare; sed quantum conjicere datur, nullo modo Deus utitur sensibus. R. Ergo concludimus non sentire posse nisi animam. A. Conclude interim quantum probabiliter licet. R. Quid illud? dasne istum parietem, si verus paries non sit, non esse parietem? A. Nihil hoc facilius dederim. R. Neque quidquam, si verum corpus non sit, corpus esse? A. Tale etiam hoc est. R. Ergo si nihil verum est, nisi ita sit ut videtur; nec quidquam corporeum videri nisi sensibus potest; nec sentire, nisi anima; nec, si verum corpus non sit, corpus esse: restat ut corpus esse non possit, nisi anima fuerit. A. Nimis urges, et quid resistam non habeo.