- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS DUOBUS SOLILOQUIORUM LIBRIS .
- CAPUT PRIMUM.---Precatio ad Deum.
- CAPUT II.---Quid amandum.
- CAPUT III.---Cognitio Dei.
- CAPUT IV.---Certa scientia quae.
- CAPUT V.---Dissimilium eadem aut par scientia.
- CAPUT VI.---Sensus animae in quibus percipit Deum.
- CAPUT VII.---Fides, spes, charitas quo usque necessariae.
- CAPUT VIII.---Quae ad cognoscendum Deum necessaria.
- CAPUT IX.---Amor nostri.
- CAPUT X.---Amor rerum corporis et externarum.
- CAPUT XI.---Externa commoda non propter se, sed propter alia vera bona possunt admitti verius quam expeti.
- CAPUT XII.---Nihil expetendum nisi quatenus conducit ad summum bonum, nihil horrendum nisi quatenus avocat.
- CAPUT XIII.---Quomodo et quibus gradibus perspiciatur sapientia. Amor verus.
- CAPUT XIV.---Ipsa sapientia medetur oculis ut videri possit.
- CAPUT XV.---Anima quomodo cognoscitur. Fiducia erga Deum.
CAPUT V.---Verum quid sit.
7. R. Attende in ista diligentius. A. En Adsum. R. Certe hic lapis est; et ita verus est, si non se habet aliter ac videtur; et lapis non est, si verus non est; et non nisi sensibus videri potest. A. Etiam. R. Non sunt igitur lapides in abditissimo terrae gremio, nec omnino ubi non sunt qui sentiant: nec iste lapis esset, nisi eum videremus; nec lapis erit cum discesserimus, nemoque alius eum praesens videbit. Nec, si loculos bene claudas, quamvis multa in eis incluseris, aliquid habebunt. Nec prorsus ipsum lignum intrinsecus lignum est. Fugit enim omnes sensus quidquid in altitudine est corporis minime perlucentis, quod non esse omnino cogitur. Etenim si esset, verum esset; nec verum quidquam est, nisi quod ita est ut videtur: illud autem non videtur; non est igitur verum: nisi quid habes ad haec quod respondeas. A. De iis quidem quae concessi, hoc natum esse video; sed absurdum ita est, ut quidquid vis illorum facilius negem, quam hoc verum esse concedam. R. Nihil repugno. Vide ergo quid dicere velis: corporea nisi sensibus videri posse, an sentire nisi animam, an esse lapidem vel quid aliud, sed verum non esse, an ipsum verum aliter esse definiendum. A. Isthuc ipsum, oro te, ultimum videamus.
8. R. Defini ergo verum. A. Verum est quod ita se habet ut cognitori videtur, si velit possitque cognoscere. R. Non erit igitur verum quod nemo potest cognoscere? Deinde, si falsum est quod aliter quam est, videtur; quid, si alteri videatur hic lapis, lapis; alteri lignum? eadem res et falsa et vera erit? A. Illud me magis superius movet, quomodo si quid cognosci non potest, eo fiat ut verum non sit. Nam quod simul una res, et vera et falsa est, non nimis curo. Etenim video unam rem diversis comparatam, simul et majorem et minorem esse. Sed ex eo istud contingit, quod nihil per se majus aut minus est. Comparationis enim sunt ista nomina. R. At si dicis nihil esse verum per se, non times ne sequatur ut nihil sit per se? Unde enim lignum est hoc, inde etiam verum lignum est. Nec fieri potest ut per seipsum, id est sine cognitore lignum sit, et verum lignum non sit. A. Ergo illud dico et sic definio, nec vereor ne definitio mea ob hoc improbetur, quod nimis brevis est: nam verum mihi videtur esse id quod est. R. Nihil ergo erit falsum, quia quidquid est, verum est. A. In magnas angustias me conjecisti, nec invenio prorsus quid respondeam. Ita fit ut cum aliter doceri nolim quam istis interrogationibus, verear jam tamen interrogari.