- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS DUOBUS SOLILOQUIORUM LIBRIS .
- CAPUT PRIMUM.---Precatio ad Deum.
- CAPUT II.---Quid amandum.
- CAPUT III.---Cognitio Dei.
- CAPUT IV.---Certa scientia quae.
- CAPUT V.---Dissimilium eadem aut par scientia.
- CAPUT VI.---Sensus animae in quibus percipit Deum.
- CAPUT VII.---Fides, spes, charitas quo usque necessariae.
- CAPUT VIII.---Quae ad cognoscendum Deum necessaria.
- CAPUT IX.---Amor nostri.
- CAPUT X.---Amor rerum corporis et externarum.
- CAPUT XI.---Externa commoda non propter se, sed propter alia vera bona possunt admitti verius quam expeti.
- CAPUT XII.---Nihil expetendum nisi quatenus conducit ad summum bonum, nihil horrendum nisi quatenus avocat.
- CAPUT XIII.---Quomodo et quibus gradibus perspiciatur sapientia. Amor verus.
- CAPUT XIV.---Ipsa sapientia medetur oculis ut videri possit.
- CAPUT XV.---Anima quomodo cognoscitur. Fiducia erga Deum.
CAPUT VI.---Unde falsitas, et ubi.
9. R. Deus cui nos commisimus, sine dubitatione fert opem, et de his angustiis liberat nos, modo credamus, et eum rogemus devotissime. A. Nihil plane libentius hoc loco fecerim; nam nusquam tantam caliginem pertuli. Deus, Pater noster, qui ut oremus hortaris, qui et hoc quod rogaris praestas; siquidem cum te rogamus, melius vivimus, melioresque sumus: exaudi me palpitantem in his tenebris, et mihi dexteram porrige. Praetende mihi lumen tuum, revoca me ab erroribus; te duce in me redeam et in te. Amen. R. Hic esto quantum potes, et vigilantissime attende. A. Dic, quaeso, si quid tibi suggestum est, ne pereamus. R. Hic esto. A. Ecce habes me nihil aliud agentem.
10. R. Prius quid sit falsum, etiam atque etiam ventilemus. A. Miror si quidquam aliud erit, quam quod non ita est ut videtur. R. Attende potius, et ipsos sensus prius interrogemus. Nam certe quod oculi vident, non dicitur falsum, nisi habeat aliquam similitudinem veri. Ut verbi causa, homo quem videmus in somnis, non est utique verus homo, sed falsus, eo ipso quod habet veri similitudinem. Quis enim canem videat, et recte se dicat hominem somniasse? Ergo et ille falsus canis est, ex eo quod similis vero est. A. Ita est ut dicis. R. Quid, vigilans quisque si viso equo putet se hominem videre? nonne eo fallitur quod ei appareat aliqua hominis similitudo? Nam si nihil ei appareat, nisi equi species, non potest arbitrari sese hominem videre. A. Prorsus cedo. R. Dicimus item falsam arborem quam pictam videmus, et falsam faciem quae de speculo redditur, et falsum turrium motum navigantibus, falsamque infractionem remi, ob aliud nihil nisi quod verisimilia sunt. A. Fateor. R. Ita et in geminis fallimur, ita in ovis, ita in singulis sigillis uno annulo impressis, et in caeteris talibus. A. Sequor omnino atque concedo. R. Similitudo igitur rerum quae ad oculos pertinet, mater est falsitatis. A. Negare non possum.
11. R. Sed haec omnis silva, nisi me fallit, in duo genera dividi potest. Nam partim aequalibus in rebus, partim vero in deterioribus est. Aequalia sunt, quando tam hoc illi quam illud huic simile esse dicimus, ut de geminis dictum est, vel de impressionibus annuli. In deterioribus autem, quando illud quod deterius est, simile esse dicimus meliori. Quis enim in speculum attendat, et recte dicat se esse illi imagini similem, ac non potius illam sibi? Hoc autem genus partim est in eo quod anima patitur, partim vero in iis rebus quae videntur. Sed ipsum quod anima patitur, aut in sensu patitur, ut turris motum qui nullus est; aut apud seipsam ex eo quod accepit a sensibus, qualia sunt visa somniantium, et fortassis etiam furentium. Porro illa quae in ipsis rebus quas videmus apparent, alia a natura, caetera ab animantibus exprimuntur atque finguntur. Natura gignendo vel resultando similitudines deteriores facit. Gignendo, cum parentibus similes nascuntur; resultando, ut de speculis cujuscemodi. Quamvis enim pleraque specula homines faciant, non tamen ipsi effingunt eas quae redduntur imagines. Jam vero animantium opera sunt in picturis, et hujuscemodi quibusque figmentis: in quo genere includi etiam illa possunt, si tamen fiunt, quae daemones faciunt. Umbrae autem corporum, quia non nimis ab re abest ut corporibus similes et quasi falsa corpora dicantur, nec ad oculorum judicium pertinere negandae sunt; in illo eas genere poni placet, quod resultando a natura fit. Resultat enim omne corpus lumini objectum, et in contrariam partem umbram reddit. An tibi aliquid contradicendum videtur? A. Mihi vero nihil. Sed quonam ista tendant, vehementer exspecto.
12. R. Atqui oportet patienter feramus, donec nobis caeteri sensus renuntient in veri similitudine habitare falsitatem. Nam et in ipso auditu totidem fere genera veniunt similitudinum: veluti cum loquentis vocem, quem non videmus, audientes, putamus alium quempiam, cui voce similis est; atque in deterioribus vel echo testis est, vel tinnitus ille ipsarum aurium, vel in horologiis merulae aut corvi quaedam imitatio, vel quae sibi somniantes aut furentes videntur audire. Falsae autem voculae quae dicuntur a musicis, incredibile est quantum attestantur veritati, quod post apparebit: tamen etiam ipsae, quod sat est nunc, non absunt ab earum similitudine quas veras vocant. Sequeris haec? A. Et libentissime. Nam nihil laboro ut intelligam. R. Ergo, ne moremur, videturne tibi aut lilium a lilio posse odore, aut mel thyminum a melle thymino de diversis alveariis sapore, aut mollitudo plumarum cycni ab anseris tactu facile dijudicari? A. Non videtur. R. Quid, cum talia nos vel olfacere, vel gustare, vel tangere somniamus? nonne similitudine imaginum eo deteriore quo inaniore decipimur? A. Verum dicis. R. Ergo apparet nos in omnibus sensibus sive aequalibus, sive in deterioribus rebus, aut similitudine lenocinante falli; aut etiamsi non fallimur suspendentes consensionem, seu differentiam dignoscentes, tamen eas res falsas nominare quas verisimiles deprehendimus. A. Dubitare non possum.