CAPUT VII.---De vero et simili. Soliloquia cur dicta.

13. R. Nunc attende, dum eadem rursum recurrimus, quo fiat apertius quod conamur ostendere. A. Eccum, loquere quod vis. Nam ego circumitum istum semel statui tolerare, neque in eo defatiscar spe tanta perveniendi quo nos tendere sentio. R. Bene facis. Sed attende utrum tibi videatur, cum ova similia videmus,  aliquod eorum falsum esse recte nos posse dicere. A. Nullo modo videtur. Omnia enim si ova sunt, vera ova sunt. R. Quid, cum de speculo resultare imaginem videmus? quibus signis falsam esse comprehendimus? A. Scilicet quod non tenetur, non sonat, non per se movetur, non vivit, et caeteris innumerabilibus, quae prosequi longum est. R. Video te nolle immorari, et properationi tuae mos gerendus est. Itaque, ne singula repetam, si et illi homines quos videmus in somnis, vivere, loqui, teneri a vigilantibus possent, nihilque inter ipsos differret, et eos quos expergefacti ac sani alloquimur et videmus, numquidnam eos falsos diceremus? A. Quo pacto istud recte diceretur? R. Ergo si eo veri essent, quo veri simillimi apparerent, nihilque inter eos et veros omnino distaret, eoque falsi quo per illas vel alias differentias dissimiles convincerentur; nonne similitudinem veritatis matrem, et dissimilitudinem falsitatis esse fatendum est? A. Non habeo quid dicam, et pudet me tam temerariae consensionis meae superioris.

14. R. Ridiculum est si te pudet, quasi non ob idipsum elegerimus hujusmodi sermocinationes: quae quoniam cum solis nobis loquimur, Soliloquia vocari et inscribi volo; novo quidem et fortasse duro nomine, sed ad rem demonstrandam satis idoneo. Cum enim neque melius quaeri veritas possit, quam interrogando et respondendo, et vix quisquam inveniatur quem non pudeat convinci disputantem, eoque pene semper eveniat ut rem bene inductam ad discutiendum inconditus pervicaciae clamor explodat, etiam cum laceratione animorum, plerumque dissimulata, interdum et aperta; pacatissime, ut opinor, et commodissime placuit, a meipso interrogatum mihique respondentem, Deo adjuvante, verum quaerere: quare nihil est quod vereare, sicubi te temere illigasti, redire atque resolvere; aliter hinc enim evadi non potest.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal