CAPUT XV.---Veri et falsi natura.

27. Ubi est quod Deum et rogavimus et rogamus, ut nobis non divitias, non corporis voluptates, non populares suggestus atque honores, sed animam nostram seque ipsum quaerentibus, iter aperiat? Itane nos deseret, aut a nobis deseretur? R. Alienissimum quidem ab ipso est ut eos qui talia desiderant deserat: unde a nobis quoque alienum esse debet ut tantum ducem deseramus. Quare, si placet, repetamus breviter unde illa duo confecta sint, aut semper manere veritatem, aut veritatem esse  disputandi rationem. Haec enim vacillare dixisti, quo minus nos faciat totius rei summa securos. An potius illud quaeremus, quomodo esse possit in imperito animo disciplina, quem non possumus non animum dicere? Hinc enim commotus videbare, ut de illis quae concesseras, dubitare rursus necesse fuerit. A. Imo discutiamus prius illa, deinde hoc quale sit videbimus. Ita enim, ut opinor, nulla controversia remanebit. R. Ita fiat, sed adesto totus atque cautissimus. Scio enim quid tibi eveniat attendenti, dum nimis pendes in conclusionem, et ut jam jamque inferatur exspectas, ea quae interrogantur non diligenter examinata concedis. A. Verum fortasse dicis; sed enitar contra hoc genus morbi quantum possum: modo jam tu incipe quaerere, ne superfluis immoremur.

28. R. Ex eo, quantum memini, veritatem non posse interire conclusimus, quod non solum si totus mundus intereat, sed etiam si ipsa veritas, verum erit et mundum et veritatem interisse. Nihil autem verum sine veritate: nullo modo igitur interit veritas. A. Agnosco ista, et multum miror si falsa sunt. R. Ergo illud alterum videamus. A. Sine me paululum considerare, oro te, ne huc iterum turpiter redeam. R. Ergone interisse veritatem verum non erit? Si non erit verum, non ergo interit. Si verum erit, unde post occasum veritatis verum erit, cum jam veritas nulla est? A. Nihil habeo quid plus cogitem atque considerem; perge ad aliud. Certe faciemus, quantum possumus, ut docti atque prudentes viri legant haec, et nostram, si qua est, corrigant temeritatem: nam me nec modo, nec aliquando arbitror quid contra hoc dicatur posse invenire.

29. R. Numquidnam ergo dicitur veritas, nisi qua verum est quidquid verum est? A. Nullo modo. R. Numquidnam recte dicitur verum, nisi quod non est falsum? A. Hinc vero dubitare dementia est. R. Num falsum non est quod ad similitudinem alicujus accommodatum est, neque id tamen est cujus simile apparet? A. Nihil quidem aliud video quod libentius falsum vocem. Sed tamen solet falsum dici, etiam quod a veri similitudine longe abest. R. Quis negat? sed tamen quod habeat ad verum nonnullam imitationem. A. Quomodo? Non enim cum dicitur, junctis alitibus anguibus Medeam volasse, ulla ex parte res ista verum imitatur; quippe quae nulla sit, nec imitari aliquid  possit ea res quae omnino non sit. R. Recte dicis; sed non attendis eam rem quae omnino nulla sit, ne falsum quidem posse dici. Si enim falsum est, est: si non est, non est falsum . A. Non ergo dicemus illud de Medea, nescio quod monstrum, falsum esse? R. Non utique; nam si falsum est, quomodo monstrum est ? A. Miram rem video: itane tandem cum audio, Angues ingentes alites junctos jugo. (Poeta apud Cic., de Invent. I, 19.) non dico falsum? R. Dicis plane: est enim quod falsum esse dicas. A. Quid, quaeso? R. Illam scilicet sententiam quae ipso versu enuntiatur. A. Et quam tandem habet ista imitationem veri? R. Quia similiter enuntiaretur, etiamsi vere illud Medea fecisset. Imitatur ergo ipsa enuntiatione veras sententias falsa sententia. Quae si non creditur, eo solo imitatur veras quod ita dicitur, estque tantum falsa, non etiam fallens. Si autem fidem impetrat, imitatur etiam creditas veras. A. Jam intelligo multum interesse inter illa quae dicimus, et illa de quibus dicimus aliquid; quare jam assentior: nam hoc solo revocabar, quidquid falsum dicimus non recte dici, nisi habeat veri alicujus imitationem. Quis enim lapidem falsum argentum esse dicens non jure rideatur? tamen si quisquam lapidem argentum esse dicat, dicimus falsum eum dicere, id est falsam proferre sententiam. Stannum autem vel plumbum non absurde, ut opinor, falsum argentum vocamus, quod id res ipsa velut imitatur: neque ex eo falsa est nostra sententia, sed illud ipsum de quo enuntiatur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal