CAPUT XVIII.---An vere sit corpus.

32. R. Quid de caeteris dicis? A. Quid ? R. Quod vides mihi plurimum suffragari. Restat enim animus et Deus, quae duo si propterea vera sunt quod in his est veritas, de immortalitate Dei nemo dubitat. Animus autem immortalis creditur, si veritas quae interire non potest, etiam in illo esse probatur. Quare jam illud ultimum videamus, utrum corpus non sit vere verum,  id est non in eo sit veritas, sed quasi quaedam imago veritatis. Nam si et in corpore, quod satis certum est recipere interitum, tale verum invenerimus, quale est in disciplinis, non continuo erit disputandi disciplina veritas, qua omnes verae sunt disciplinae. Verum est enim et corpus quod non videtur disputandi ratione esse formatum. Si vero et corpus imitatione aliqua verum est, et ob hoc non ad liquidum verum, nihil erit fortasse quod impediat disputandi rationem, quominus ipsa veritas esse doceatur. A. Interim quaeramus de corpore; nam ne hoc quidem cum constiterit, video istam controversiam terminatam. R. Unde scis quid velit Deus? Itaque attende: nam ego puto corpus aliqua forma et specie contineri, quam si non haberet, corpus non esset; si veram haberet, animus esset. An aliter putandum est? A. Assentior in parte, de caetero dubito; nam, nisi teneatur aliqua figura, corpus non esse concedo. Quomodo autem, si eam veram haberet, animus esset, non satis intelligo. R. Nihilne tandem de primi libri exordio, et de illa tua geometrica recordaris? A. Bene commemorasti; recordor prorsus, ac libentissime. R. Talesne in corporibus figurae inveniuntur, quales illa disciplina demonstrat? A. Imo incredibile est quanto deteriores esse convincuntur. R. Quas ergo istarum veras putas? A. Ne quaeso, etiam istuc me interrogandum putes. Quis enim mente tam caecus est qui non videat, istas quae in geometrica docentur, habitare in ipsa veritate, aut in his etiam veritatem; illas vero corporis figuras, siquidem quasi ad istas tendere videntur, habere nescio quam imitationem veritatis, et ideo falsas esse? Jam enim totum illud quod ostendere moliebaris intelligo.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal