CAPUT XI.---Disciplinarum veritas. Fabula quid. Quid sit grammatica.

19. R. Quid tibi ergo videtur? disciplina disputandi verane, an falsa est? A. Quis dubitet veram?  Sed vera est etiam grammatica. R. Itane ut illa? A. Non video quid sit vero verius. R. Illud profecto quod nihil falsi habet: quod intuens paulo ante offendebare ex iis rebus quae nescio quomodo nisi falsae essent, verae esse non possent. An ignoras omnia illa fabulosa et aperte falsa ad grammaticam pertinere? A. Non ignoro istud quidem; sed, ut opinor, non per grammaticam falsa sunt, sed per eam qualiacumque sunt, demonstrantur. Siquidem est fabula compositum ad utilitatem delectationemve mendacium. Est autem grammatica vocis articulatae custos et moderatrix disciplina: cujus professionis necessitate cogitur humanae linguae omnia etiam figmenta colligere, quae memoriae litterisque mandata sunt, non ea falsa faciens, sed de his veram quamdam docens asserensque rationem. R. Recte sane: nihil nunc curo, utrum abs te ista bene definita atque distincta sint; sed illud quaero, utrum hoc ita esse ipsa grammatica, an vero illa disciplina disputationis ostendat. A. Non nego vim peritiamque definiendi, qua nunc ego ista separare conatus sum, disputatoriae arti tribui.

20. R. Quid ipsa grammatica? nonne si vera est, eo vera est quo disciplina est? Disciplina enim a discendo dicta est: nemo autem quae didicit ac tenet, nescire dici potest; et nemo scit falsa. Omnis ergo vera est disciplina. A. Non video quidem quid in ista ratiuncula temere concedatur. Movet me tamen ne per istam cuipiam videatur etiam illas fabulas veras esse; nam et has discimus et tenemus. R. Numquidnam magister noster nolebat nos credere quae docebat, et nosse? A. Imo vehementer ut nossemus instabat. R. Numquid aliquando institit ut Daedalum volasse crederemus? A. Hoc quidem nunquam. Sed plane nisi teneremus fabulam, vix nos posse aliquid manibus tenere faciebat. R. Tu ergo negas verum esse quod ista fabula sit, et quod ita sit Daedalus diffamatus? A. Hoc non nego verum esse. R. Non negas ergo te didicisse verum, cum ista didiceris. Nam si volasse Daedalum verum est, et hoc pueri pro ficta fabula acciperent atque redderent, eo ipso falsa retinerent, quo vera essent illa quae redderent. Hinc enim exstitit illud quod superius mirabamur, de volatu Daedali veram fabulam esse non potuisse, nisi Daedalum volasse falsum esset. A. Jam teneo istud; sed quid ex eo proficiamus exspecto. R. Quid, nisi non esse falsam illam rationem, qua collegimus disciplinam, nisi vera doceat, disciplinam esse non posse? A. Et hoc quid ad rem? R. Quia volo dicas mihi unde sit disciplina grammatica: inde enim vera est, unde disciplina est. A. Nescio quid tibi respondeam. R. Nonne tibi videtur, si nihil in ea definitum esset, et nihil in genera et partes distributum atque distinctum, eam nullo modo disciplinam esse potuisse? A. Jam intelligo quid dicas; nec ulla mihi occurrit cujusvis facies disciplinae, in qua non definitiones ac divisiones et ratiocinationes, dum quid quidque sit declaratur, dum sine confusione partium sua cuique redduntur, dum nihil praetermittitur proprium, nihil annumeratur alienum, totum hoc ipsum quo disciplina dicitur egerint. R. Ergo et totum ipsum quo  vera dicitur. A. Video consequi.

21. R. Responde nunc quae disciplina contineat definitionum, divisionum, partitionumque rationes. A. Jam superius dictum est haec disputandi regulis contineri. R. Grammatica igitur eadem arte creata est, ut disciplina, et ut vera esset, quae est abs te superius a falsitate defensa. Quod non de una grammatica mihi licet concludere, sed prorsus de omnibus disciplinis. Nam dixisti, vereque dixisti, nullam disciplinam tibi occurrere, in qua non definiendi jus atque distribuendi idipsum, ut disciplina sit, fecerit. At, si eo verae sunt quo sunt disciplinae, negabitne quispiam, veritatem ipsam esse per quam omnes verae sunt disciplinae? A. Prope est omnino ut assentiar: sed illud me movet, quod etiam rationem disputandi inter easdem disciplinas numeramus. Quare illam potius existimo esse veritatem, qua et ista ipsa ratio vera est. R. Optime omnino ac vigilantissime: sed non negas, ut opinor, eo veram esse quo disciplina est. A. Imo idipsum est quod me movet. Adverti enim etiam disciplinam esse, et ob hoc veram dici. R. Quid ergo? istam putas aliter disciplinam esse potuisse, nisi omnia in ea definita essent et distributa? A. Nihil aliud habeo quod dicam. R. At, si ad eam pertinet hoc officium, per seipsam disciplina vera est. Quisquamne igitur mirum putabit, si ea qua vera sunt omnia, per se ipsa et in seipsa vera sit veritas ? A. Nihil mihi obstat quominus recta pergam in istam sententiam.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal