CAPUT XII.---Quot modis quaedam sint in alio.

22. R. Ergo attende pauca quae restant. A. Profer si quid habes, modo tale sit quod intelligam, libenterque concedam. R. Esse aliquid in aliquo, non nos fugit duobus modis dici. Uno quo ita est, ut etiam sejungi atque alibi esse possit, ut hoc lignum in hoc loco, ut sol in oriente: altero autem quo ita est aliquid in subjecto, ut ab eo nequeat separari, ut in hoc ligno forma et species quam videmus, ut in sole lux, ut in igne calor, ut in animo disciplina, et si qua sunt alia similia. An tibi aliter videtur? A. Ista quidem vetustissima sunt nobis, et ab ineunte adolescentia studiosissime percepta et cognita: quare non possum de his interrogatus, quin ea sine ulla deliberatione concedam. R. Quid illud? nonne concedis, quod in subjecto est inseparabiliter, si subjectum ipsum non maneat, manere non posse? A. Hoc quoque video necessarium; nam manente subjecto, posse id quod in subjecto est non manere, quisquis diligenter res advertit, intelligit. Siquidem hujus corporis color potest vel valetudinis ratione vel aetate immutari, cum ipsum corpus necdum interierit. Et hoc non peraeque in omnibus valet, sed in his in quibus, non ut sint ipsa subjecta, ea quae in subjectis sunt coexistunt. Non enim ut sit iste paries, paries hoc colore fit, quem in eo videmus; cum etiam si quo casu nigrescat aut albescat, vel aliquem alium mutet colorem, nihilominus tamen maneat paries ac dicatur. At vero ignis si calore  careat, ne ignis quidem erit; nec nivem vocare, nisi candidam, possumus.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal