- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS DUOBUS SOLILOQUIORUM LIBRIS .
- CAPUT PRIMUM.---Precatio ad Deum.
- CAPUT II.---Quid amandum.
- CAPUT III.---Cognitio Dei.
- CAPUT IV.---Certa scientia quae.
- CAPUT V.---Dissimilium eadem aut par scientia.
- CAPUT VI.---Sensus animae in quibus percipit Deum.
- CAPUT VII.---Fides, spes, charitas quo usque necessariae.
- CAPUT VIII.---Quae ad cognoscendum Deum necessaria.
- CAPUT IX.---Amor nostri.
- CAPUT X.---Amor rerum corporis et externarum.
- CAPUT XI.---Externa commoda non propter se, sed propter alia vera bona possunt admitti verius quam expeti.
- CAPUT XII.---Nihil expetendum nisi quatenus conducit ad summum bonum, nihil horrendum nisi quatenus avocat.
- CAPUT XIII.---Quomodo et quibus gradibus perspiciatur sapientia. Amor verus.
- CAPUT XIV.---Ipsa sapientia medetur oculis ut videri possit.
- CAPUT XV.---Anima quomodo cognoscitur. Fiducia erga Deum.
CAPUT X.---Quaedam eo vera quo falsa.
18. A. Recte dicis: sed miror cur ab hoc genere tibi secernenda illa poemata et joca visa sunt, caeteraeque fallaciae. R. Quia scilicet aliud est falsum esse velle, aliud verum esse non posse. Itaque ipsa opera hominum velut comoedias aut tragoedias, aut mimos, et id genus alia possumus operibus pictorum fictorumque conjungere. Tam enim verus esse pictus homo non potest, quamvis in speciem hominis tendat, quam illa quae scripta sunt in libris comicorum. Neque enim falsa esse volunt, aut ullo appetitu suo falsa sunt; sed quadam necessitate, quantum fingentis arbitrium sequi potuerunt. At vero in scena Roscius voluntate falsa Hecuba erat, natura verus homo; sed illa voluntate etiam verus tragoedus, eo videlicet quo implebat, institutum: falsus autem Priamus, eo quod Priamum assimilabat, sed ipse non erat. Ex quo jam nascitur quiddam mirabile, quod tamen ita se habere nemo ambigit. A. Quidnam id est? R. Quid putas, nisi haec omnia inde esse in quibusdam vera, unde in quibusdam falsa sunt, et ad suum verum hoc solum eis prodesse, quod ad aliud falsa sunt? Unde ad id quod esse aut volunt aut debent, nullo modo perveniunt, si falsa esse fugiunt. Quo pacto enim iste quem commemoravi, verus tragoedus esset, si nollet esse falsus Hector, falsa Andromache, falsus Hercules, et alia innumera? aut unde vera pictura esset, si falsus equus non esset? unde in speculo vera hominis imago, si non falsus homo? Quare, si quibusdam, ut verum aliquid sint, prodest ut sint aliquid falsum; cur tantopere falsitates formidamus, et pro magno bono appetimus veritatem? A. Nescio, et multum miror, nisi quia in exemplis istis nihil imitatione dignum video. Non enim tanquam histriones, aut de speculis quaeque relucentia, aut tanquam Myronis buculae ex aere, ita etiam nos ut in nostro quodam habitu veri simus, ad alienum habitum adumbrati atque assimilati, et ob hoc falsi esse debemus; sed illud verum quaerere, quod non quasi bifronte ratione sibique adversanti, ut ex aliqua parte verum sit, ex aliqua falsum sit . R. Magna et divina quaedam requiris. Quae tamen si invenerimus, nonne fatebimur his ipsam confici, et quasi conflari veritatem, a qua denominatur omne quod verum quoquo modo nominatur? A. Non invitus assentior.