- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS DUOBUS SOLILOQUIORUM LIBRIS .
- CAPUT PRIMUM.---Precatio ad Deum.
- CAPUT II.---Quid amandum.
- CAPUT III.---Cognitio Dei.
- CAPUT IV.---Certa scientia quae.
- CAPUT V.---Dissimilium eadem aut par scientia.
- CAPUT VI.---Sensus animae in quibus percipit Deum.
- CAPUT VII.---Fides, spes, charitas quo usque necessariae.
- CAPUT VIII.---Quae ad cognoscendum Deum necessaria.
- CAPUT IX.---Amor nostri.
- CAPUT X.---Amor rerum corporis et externarum.
- CAPUT XI.---Externa commoda non propter se, sed propter alia vera bona possunt admitti verius quam expeti.
- CAPUT XII.---Nihil expetendum nisi quatenus conducit ad summum bonum, nihil horrendum nisi quatenus avocat.
- CAPUT XIII.---Quomodo et quibus gradibus perspiciatur sapientia. Amor verus.
- CAPUT XIV.---Ipsa sapientia medetur oculis ut videri possit.
- CAPUT XV.---Anima quomodo cognoscitur. Fiducia erga Deum.
CAPUT IX.---Quid falsum, quid fallax et quid mendax.
16. R. Attende potius; nam nullo modo in animum inducam, frustra nos auxilium divinum implorasse. Video enim, tentatis quantum potuimus omnibus rebus, non remansisse quod falsum jure dicatur, nisi quod aut se fingit esse quod non est, aut omnino esse tendit et non est. Sed illud superius falsi genus, vel fallax etiam, vel mendax est. Nam fallax id recte dicitur quod habet quemdam fallendi appetitum; qui sine anima intelligi non potest: sed partim ratione fit, partim natura; ratione, in animalibus rationalibus, ut in homine; natura, in bestiis, tanquam in vulpecula. Illud autem quod mendax voco, a mentientibus fit. Qui hoc differunt a fallacibus, quod omnis fallax appetit fallere; non autem omnis vult fallere qui mentitur: nam et mimi et comoediae et multa poemata mendaciorum plena sunt, delectandi potius quam fallendi voluntate, et omnes fere qui jocantur, mentiuntur. Sed fallax vel fallens is recte dicitur, cujus negotium est ut quisque fallatur. Illi autem qui non id agunt ut decipiant, sed tamen aliquid fingunt, vel mendaces tantum, vel si ne hoc quidem, mentientes tamen vocari nemo ambigit: nisi quid habes adversus ista quod dicas.
17. A. Perge, quaeso; nunc enim fortasse de falsis non falsa docere coepisti: sed jam illud genus exspecto quale sit quod dixisti, esse tendit et non est. R. Quidni exspectes? Eadem illa sunt, quorum multa supra memoravimus. Annon tibi videtur imago tua de speculo quasi tu ipse velle esse, sed ideo esse falsa, quod non est? A. Valde hoc videtur. R. Quid omnis pictura vel cujuscemodi simulacrum, et id genus omnia opificum? nonne illud esse contendunt, ad cujus quidque similitudinem factum est? A. Prorsus adducor. R. Jam ea quibus vel dormientes vel furentes falluntur, concedis, ut opinor, in eo esse genere. A. Et nulla magis: nam nulla magis tendunt talia esse, qualia vel vigilantes vel sani cernunt; et eo tamen falsa sunt, quo id quod tendunt esse non possunt. R. Quid jam de turrium motu, vel de merso remo, vel de umbris corporum plura dicam? Planum est, ut arbitror, ex hac regula esse metienda. A. Planissimum. R. Taceo de caeteris sensibus; nam nemo considerans non hoc inveniet, falsum appellari in rebus ipsis quas sentimus, quod esse aliquid tendit et non est.