CAPUT X.

10. Exhortatur baptizandos ut recta tendant ad patriam. Vos autem, fidelia germina sanctae matris Ecclesiae catholicae per universum mundum diffusae, fugite omnes haereses. Si quis aliud evangelizaverit vobis, anathema sit (Galat. I, 9). Rectos cursus facite pedibus vestris: non declinetis nec ad dexteram praesumendo, nec ad sinistram desperando. Currite velociter rectam viam: ipsa enim vos perducit ad patriam; ad illam patriam cujus cives Angeli sunt, cujus templum Deus, cujus splendor Filius, cujus charitas Spiritus sanctus; civitas sancta, civitas beata; civitas ubi nullus perit amicus, quo nullus admittitur inimicus; ubi nullus moritur, quia nullus oritur; nullus infirmatur, quia incorrupta salute laetatur. Cum illuc venerimus, non ibi esuriemus aut sitiemus: visio ipsa satietas nostra erit. Non ibi dormiemus, quia non ibi laborabimus. Nulla cujuslibet rei necessaria erit refectio, ubi nulla erit defectio. Vivemus, regnabimus, laetabimur. Si tantum delectat cum de ea loquimur, quid erit et videre? Videre Deum, vivere cum Deo, vivere de Deo. Vita enim nostra erit laudare Deum, et sine defectu amare. Beati enim, ait propheta, qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Fratres dilectissimi, si cum navigantibus laboravimus, et viatoribus ducatum praebuimus, si devias fauces latronum, hoc est haereticorum, sollicite demonstravimus, si ipsam patriam coelestem declaratam atque demonstratam jam cernitis oculis cordis vestri; reddite nobis fructum laboris nostri. Reddite, fratres, reddite, exigimus a vobis. Talis est enim merces nostra, quam a vobis exigimus, ut nec nos pudeat petere, nec vos pigeas erogare. Hoc quod exigimus, erogando cumulabitis magis, quam detrimentum patiemini, si non erogaveritis. Quae est ergo merces nostra? Non quaerimus aurum vestrum, non argentum vestrum, non nummum vestrum, nec quidquam de rebus vestris: sed merces nostra est, ut in illo sancto fonte adjuvetis nos orationibus vestris.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal