CAPUT VI.

6. Manichaeorum error. Ecce haereticus manichaeus, qui per suam doctrinam promittit introducere te in veritatem, ipsum Christum dicit esse fallacem. Non habuit, inquit, verum corpus: phantasma fuit, spiritus fuit. Et hoc in illo fuisse negat nequissimus manichaeus. O pessime haeretice manichaee, si credere non vis Veritatem dicentem discipulis suis, Palpate, et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habentem (Luc. XXIV, 39). Si credere non vis, ut dixi, Veritati, Judaeo crede crucifigenti. Nam cum tu dicis, Christus Deus fuit, non homo; Judaeus dicit, Non fuit Deus, sed homo. Catholica utrosque convincens, Ego, ait, verum teneo, quod Christus et Deus est et homo. Tu autem, manichaee, unde probas Christum spiritum fuisse? Spiritus alapas accepit? spiritus spineam coronam portavit? spiritus sibi crucem bajulavit? Si spiritus fuit, cujus vestimenta milites diviserunt? Si spiritus fuit, quomodo cum traderet spiritum, corpus ejus prope dimidium diem exanime pependit in  cruce? Si spiritus fuit, quomodo latus ejus perforatum est lancea? quomodo susceptus est a Joseph sepeliendus, quomodo sepulcro est conditus? Omnia ista spiritus pati non potest. Sicut de eo antea per Prophetas praedictum est, ita et factum. Erras tu nimis, falsitas; in omnibus te superat veritas. Ergone, haeretice, ut doces, Veritas mentita est, et tu verum praedicas? Et ubi hoc praedicas? In absconso, in occulto. Si veritate fulcitur praedicatio tua, publica sit doctrina tua. Demonstra mihi Ecclesiam tuam. Sed novimus quid agatis decepti et deceptores. Apostolus Paulus vos prodidit dicens: Quae enim occulte fiunt ab eis, turpe est etiam dicere (Ephes. V, 12). Nobis turpe est dicere, sed vos non quiescitis agere. Manifesta est ignominia vestra, nudata est turpitudo vestra; ex confessione simul et scriptura vestra, omnibus palam facta est turpis doctrina vestra: utinam aliquando corrigantur corda vestra!

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal