CAPUT II.
2. Festinemus ad patriam. Navigii instructio. Eia, fratres mei, ardenter desideremus propriam patriam; peregrinationem istam, quae nos ab ea adhuc detinet, toleremus, non amemus: festinemus tamen. Non est quare hic stare; nec invenis in saeculo, quod jam possis amare. Ipse enim amor parentum, conjugum, filiorum, facultatum, aut magnum quibusdam incusserunt laborem, aut magnum pariunt timorem: non est quare hic stare. Melius enim festinando appetimus sempiterna, quam hic remanendo saeculi nos apprehendat ruina. Praeparemus sitarciam, apprehendamus et ascendamus navem fidem simul et crucem , nec desit anchora spes nostrae salutis, extendamus funes diversas virtutes, vela charitatis colligamus , invocemus ventum prosperum verbum Dei; exhauriamus sentinam a peccatis, per eleemosynas mundetur conscientia. Non impediatur hujus nostri cursus navigii, operetur manibus ut possumus . Manibus suis sentinam exhauriebat qui dicebat: Manibus meis coram eo nocte, et non sum deceptus (Psal. LXXVI, 3). Non negligamus nostra peccata: minuta sunt, sed multa sunt. Fluctus unus validus irruens obruit navem, minaturque naufragium: humor autem per rimas influens et in sentinam veniens, nisi subinde siccetur, hoc idem facit. Ergo exhauriatur sentina, non negligatur misericordia; quia eleemosyna a morte linerat, et ipsa purgat peccata (Tob. IV, 11). Adsit nostra tutela Christi gratia, celeuma nostrum dulce cantemus Alleluia; ut laeti ac securi ingrediamur sempiternam ac felicissimam patriam. Non metuat anima mare hoc magnum, saeculum scilicet, cujus fluctus ac turbines sentimus inimicas saeculi potestates. In Deo sperantes multi jam sancti hos fluctus spreverunt, multi calcaverunt, multi super ejus aquas ambulantes securi ad patriam pervenerunt. Sed exsurgit ventus validus et magna tempestas, sua cujusque cupiditas. Titubat fides in mari, clamet in te Petrus, Domine, pereo: dabit manum mergenti, nec sinit perire ille qui propter nos super aquas dignatus est ambulare (Matth. XIV, 25-32). Vide apostolum Paulum, hoc navigium non solum demonstrantem, verum etiam ascendentem, et quam plurimos invitantem. Quando dicebat, Habentes victum et tegumentum, his contenti simus (I Tim. VI, 8); quid aliud quam competentem sitarciam imponendam esse monstrabat? Quando dicebat, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14); navem ascendebat. Quando dicebat, Induite vos sicut electi Dei, benignitate, humilitate, longanimitate, mansuetudine (Coloss. III, 12); quid aliud quam funes extendebat? Quando dicebat, Manet fides, spes, charitas; major horum charitas (I Cor. XIII, 13); vela colligebat. Quando dicebat, Verbum Dei habitet in vobis abundanter (Coloss III, 16); ventum prosperum invocabat. Quando dicebat, Infatigabiles itaque, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes (Galat. VI, 10); et, Operantes propriis manibus vestris (I Thess. IV, 11): quid aliud quam sentinam exhauriri praecipiebat? Quando dicebat, Gratia salvi facti estis (Ephes. II, 8); tutelam exorabat. Quando dicebat, Iu psalmis et hymnis cantantes in cordibus vestris Domino (Id. V, 19); celeuma sanctum docebat. Quando dicebat, Spe salvi facti sumus (Rom. VIII, 24); anchoram in cordibus credentium figebat. Quando dicebat, Jerusalem qua sursum est, libera est, quae est mater nostra (Galat. IV, 26); ipsam patriam demonstrabat. Quando dicebat, Ubi est, mors, contentio tua? Gratias Deo, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (I Cor. XV, 55, 57); non adhuc in mari periclitabatur, sed jam in propria patria laetabatur. O optime gubernator, o pulcherrime magister et doctor, docuisti, fecisti; et ideo celeriter pervenisti, quia quae docuisti, prior ipse fecisti.