CAPUT VII.
7. Error Arianorum. Alii haeretici Ariani ipsam viam Christum, per quam itur ad Patrem, secundum divinitatem nolunt esse aequalem Patri. Et cum ipse dicat, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); illi dicunt, Si missus est Christus, minor est: major est utique qui mittit, illo qui mittitur. Haec argumentatio est humana, non auctoritas divina. Alia est operatio Trinitatis, quam tu, haeretice, non assequeris, qui carnaliter sapis. Mundum enim cor non habes, nec ad Deum. Christus enim in quantum hominem suscepit, missus dicitur: in quantum Deus est, aequalis est Patri. Nam quo eum Pater mitteret, ubi ipse cum Filio non esset? Aut quo Filius venisset, ubi non simul cum Patre esset ille qui dicit, Ego in Patre, et Pater in me est; et, Philippe, qui vidit me, vidit et Patrem (Id. XIV, 10, 9): et qui per prophetam dicit, Coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24); et de quo Salomon ait, Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Attingit ubique propter suam munditiam (Sap. VIII, 1, et VII, 24)? Sed tu, haeretice, ideo dicis majorem esse qui mittit, minorem qui mittitur, quia temporum spatia cogitas. Sed multum erras, illi assignare tempora per quem facta sunt tempora. Si Patrem confiteris Deum, Deum Filium, aeternumque credis et Patrem et Filium; noli minorem facere Filium in eo quod fecit te, quia ideo minor factus est, ut redimeret te. Sed ipse, inquis, dixit, Pater major me est (Joan. XIV, 28). Intellige secundum susceptum hominem, et deponis errorem. Secundum hoc dicit, Pater major me est, secundum quod de eo ait propheta, Minorasti eum paulo minus ab angelis (Psal. VIII, 6). Tu autem dic, secundum quid eum minorem asseris? Si secundum potestatem: Pater non judicat quemquam, sed Filius (Joan. V, 22). Si secundum opera: Omnia per Filium facta sunt. Si secundum tempus hoc credis de Deo tuo, quia sicut tu major es filio tuo, ita ille filio suo: avertat hoc Deus ab auribus fidelium; indigna sunt ista credere de Deo. Si enim Filius secundum deitatem Dei Verbum est, sicut evangelista Joannes narrat, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 3, 1); fuit aliquod tempus quando Pater fuit sine Verbo, aut fuit aliquod principium ante ipsum principium, quoniam ipse Filius dixit se esse principium? Interrogantibus quippe Judaeis, Tu quis es? respondit, Principium (Id. VIII, 25). Ergo et illud quod in Genesi scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1), intelligitur in Filio, qui est principium. Sic ergo semper Deus Pater, semper Deus Filius; quia nec ille aliquando non Pater, nec iste aliquando non Filius. Non enim ut Pater generaret Filium, minuit se ipsum: sed ita genuit de se alterum qualem se, ut totus maneret in se. Spiritus autem sanctus non praecedit unde procedit, sed integer de integro, nec minuit eum procedendo, nec auget haerendo. Et haec tria unus Deus, de quo propheta dicit: Tu es Deus solus magnus (Psal. LXXXV, 10). Tu autem, haeretice, compone gradus, separa Trinitatem: fac patrem majorem, Filium minorem, Spiritum sanctum sequentem. Sed jam de Filio, quod aequalis sit Patri, aliqua diximus, et quod occurrit, diximus: audi et de Spiritu sancto, quem minorem vis esse Patre et Filio. Nempe Spiritus sanctus ipse Spiritus est Dei. Audi et ipse quod simul sit cum Patre et Filio, et ubique sit totus. Deus, inquit Joannes Apostolus, Spiritus est (Joan. IV, 24). Et ipse Filius per prophetam ait, Spiritus Domini super me (Isai. LXI, 1): non ait, post me, ut sequentem eum faceret, vel minorem; sed ait, super me. Unde et angelus Gabriel ad Mariam: Spiritus sanctus, inquit, superveniet in te (Luc. I, 35). David quoque propheta: Quo ibo a Spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es, si descendero in abyssunt, tu ades (Psal. CXXXVIII, 7 et 8). Ergo si Spiritus Dei et in coelo et in terra et in inferno adest cum illo qui dicit, Coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24); ergo Trinitas unus est Deus. Sed audi adhuc, haeretice, unde convincaris, quod Trinitas unus sit Deus. In ipso principio libri Geneseos, quod diximus, scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram. Ecce Deus Pater, et principium Filius, secundum quod se dixit esse principium. Si autem et Spiritum sanctum quaeris: Spiritus, inquit, Dei superferebatur super aquas. Cum ergo in consequentibus legitur, Dixit Deus, Fiat lux; et, Finxit Deus de terra; et, Fecit Deus: hoc demonstratur quod inseparabilia sunt opera Trinitatis. Evidentius hoc in consequentibus demonstratur. Nam cum ventum esset ad id ut homo formaretur, ait Scriptura: Et dixit Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Non dixit, Faciam ad imaginem et similitudinem meam, ut solus Pater intelligeretur; nec dixit, Fiat, ut Filio veluti juberet facere, per quem facta sunt omnia; nec dictum est, Fecerunt, ut singuli singula in eo conferrent opera sua: sed cum diceretur, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, ut Trinitas unus Deus intelligeretur; statim subjunctum est, Et fecit Deus hominem, ad imaginem suam fecit illum (Gen. I). Ecce per Scripturas sanctas Trinitas unus Deus praedicatur; arianus convictus aliquando confundatur. Sed audi adhuc, haeretice, apostolum Paulum convincentem te et docentem me, audi quid de Deo Filio dicat: Cum, inquit, in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6). Ille eum praedicat aequalem, tu eum asseris minorem. Cui credendum est, Apostolo, an tibi? tibi quem totus orbis abjecit, an illi quem totus mundus suscepit? Cedat igitur vel sero convicta perversitas tua, quia jam totum mundum possedit evangelica et apostolica doctrina.