CAPUT IX.
9. Haeretici una voce confunduntur. Jam vero caeterae sectae haereticorum Christum viam praedicantium, sed longe a via errantium, una voce ipsius verae viae convincuntur atque confunduntur dicentis: Multi mihi dicent in illo die, Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in tuo nomine daemonia ejecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus? Et tunc dicam eis, Non novi vos: recedite a me, omnes qui operati estis iniquitatem (Matth. VII, 22 et 23). Ideo operati estis iniquitatem, quia Ecclesiae meae perturbastis unitatem.