CAPUT PRIMUM.
1. Transitus a vetustate ad novitatem. Omnis qui baptismum Christi desiderat, vitam novam concupiscit. Transeat ergo a vetustate, ut perveniat ad novitatem. Prius enim fuit testamentum vetus, canticum vetus, homo vetus: nunc autem testamentum novum, canticum novum, propter hominem novum. Demonstremus hoc quod dicimus testimoniis sanctarum Scripturarum. Jeremias propheta, Ecce, inquit, dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Juda testamentum novum (Jerem. XXXI, 31). David quoque propheta, Deus, canticum novum cantabo tibi (Psal. CXLIII, 9): et iterum, Cantate Domino canticum novum (Psal. XCV, 1). Apostolus etiam Paulus, Exspoliantes, inquit, vos veterem hominem, induite novum (Coloss. III, 9, 10): et alibi, Vetera transierunt, ecce facta sunt nova (II Cor. V, 17). Quae vetera transierunt? quae facta sunt nova? Si adsit spiritualis auditor, non solum intelligit, verum etiam videt quae facta sunt nova. Si autem carnalis adsit, qui totum per oculos carnis, nihil per aciem mentis intelligit, irridens respondet: Rogo te, dic quae facta sunt nova? Numquid aliud coelum respicio quam antea, aut sidera in novum splendorem micantia? Nonne iisdem cursibus sol peragit diem, eisdemque curriculis luna peragit noctem? Numquid mare terminos suos finesque transgressum est, aut terrae facies immutata alia insolita germina procreavit? Nonne sicut ex initio horis duodecim peragitur dies, eisdemque crementis aestatis tempus, quibus detrimentis hiems peragitur? Progenies quoque ipsa mortalium aliis decedentibus, aliis succedentibus terminatos finiunt dies. Cum ergo omnia, sicut ex initio constituta sunt, ita concurrunt, suos motus finesque servantia; quid est quod nobis praedicatur, Vetera transierunt, ecce facta sunt nova? Responde, o Paule, talia de nobis requirenti; et quia minus valeo ad respondendum, te obsecro, responde pro me. Ecce audi Apostolum: Quid quaeris, carnalis auditor, per oculos carnis respicere? Erige mentis aciem, ut quod dicitur possis intelligere, Vetera transierunt, ecce facta sunt nova. Quae vetera transierunt? quae facta sunt nova? Primus homo, inquit, de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis (I Cor. XV, 47). Transiit Adam, homo vetus factus ex limo: venit Christus, Deus homo missus e coelo. Transiit vetustas mentium, accessit novitas credentium: transiit vita carnalis, successit spiritualis. An parva est novitas haec, ita demonstrata per hominem Deum, ut moriendo susciperet vetustatem tuam, resurgendo ostenderet novitatem tuam, ascendendo firmaret claritatem tuam? Vetera transierunt: quae vetera transierunt? Quod eratis filii Adam, filii carnales. Nova accesserunt: quae nova? Quod efficimini filii Dei, filii spirituales. Vetera transierunt; terra eratis: ecce facta sunt nova; coeli jam pene effecti estis. Coeli enim enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 1). Non vobis impossibile videatur, quod cum sitis terrestres, efficiamini coelestes. De terra non facit coelum, qui de nihilo fecit terram et coelum? Vetera transierunt; lapides colebatis: nova accesserunt; Deum verum adoratis. Vetera transierunt; transiit mortalitas: nova accesserunt; promissa est immortalitas. Vetera transierunt; perierat omnis caro per mulierem simul cum viro peccante: nova accesserunt; reparata est caro, sine viro virgine pariente. Vetera transierunt; transiit regio vetustatis: nova accesserunt; succedit Jerusalem civitas coelestis novitatis. Ad hanc civitatem novam pervenire cupitis, qui nomina vestra conscribenda dedistis.