CAPUT VIII.

8. Pelagianorum haeresis. Alia quoque spelunca latronum non bonorum, haereticorum Pelagianorum, et demonstranda est et cavenda: haec est enim eorum perversa doctrina. Cum Scriptura dicat, Maledictus homo qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5); et, Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31): isti contra, hoc maledictum hominem non incurrere promittunt, si de se praesumpserit, vel in se ipso gloriatus fuerit. Sed quid contra hos multa dicamus? Hoc promisit et pater illorum diabolus illi primo homini: Non morte, inquit, morieris, eritis sicut dii. Deum contempsit, serpenti credidit, et quod acceperat perdidit. Si tunc ille homo non fuit cautus, nunc homo caveat vel expertus. Odit Deus praesumptores de viribus suis. Quid enim valeat liberum arbitrium non adjutum, in ipso Adam demonstratum est. Ad malum sufficit sibi; ad bonum non, nisi adjuvetur a Deo. Primus enim ille homo accepit liberum arbitrium rectum, et posuit ante eum Deus, sicut Scriptura dicit, ignem et aquam: ad quod volueris, inquit, porrige manum tuam (Eccli. XV, 17). Elegit ignem, reliquit aquam. Videte justum judicem. Quod elegit homo liber, accepit: malum voluit, hoc illum secutum est. Videte rursum illum justum judicem misericordiam facientem. Cum videret quod homo totam stirpem suam, male usus libero voluntatis arbitrio, in se tanquam in radice damnasset; ipse non rogatus de coelo descendit, et hominem superbia pereuntem , sua humilitate sanavit: errantes perduxit ad viam, peregrinos perducit ad patriam. Non ergo glorietur humana natura de se, sed in eo glorietur qui fecit se.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal