CAPUT III.

3. De via terrestri ad patriam, et de jumento opportuno. Si quis forte, ut assolet, refugit navigium, et insolitos fluctus maris horrescit, desideratque iter conficere, quo, etsi tardius, ad patriam valeat pervenire; demonstrabo viam, imo ipsa se demonstrat via. Ecce in Evangelio clamat Salvator, Ego sum via (Joan. XIV, 6). Habes viam, ambula, sollicitus tamen doma jumentum tuum, carnem tuam; ipsi enim insidet anima tua. Quomodo si in hac via mortali jumento insideres, quod te gestiendo vellet praecipitare; nonne ut securus iter ageres, cibaria ferocienti subtraheres, et fame domares quod freno non posses? Caro nostra jumentum nostrum est: iter agimus in Jerusalem; plerumque nos rapit caro, et de via conatur excludere . Tale ergo jumentum cohibeamus jejuniis. Vide illum gubernatorem eumdemque viatorem apostolum Paulum, vide illum jumentum suum domantem. In fame, inquit, et siti, in jejuniis saepius (II Cor. XI, 27), castigo corpus meum, et in servitutem redigo (I Cor. IX, 27). Ita ergo et tu, qui ambulare desideras, doma carnem tuam, et ambula. Ambulas enim, si amas. Non enim ad Deum passibus, sed affectibus currimus.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal