CAPUT IV.

4. De ambulantium multiplici genere. Via ergo ista nostra ambulantes quaerit. Tria sunt hominum genera quae odit: remanentem, retro redeuntem, aberrantem. Ab his tribus generibus malis Domino adjuvante vindicetur et defendatur gressus noster. Jam vero cum ambulantes sumus, alius tardius ambulat, alius celerius ambulat, tamen ambulant. Excitandi sunt ergo remanentes, retro redeuntes revocandi, errantes in viam ducendi, tardi exhortandi, celeres imitandi. Qui non proficit, remansit in via: qui forte a meliore proposito declinat ad id quod deterius reliquerat, reversus est retro: qui fidem deserit, a via erravit. Cum tardis sit nobis et cum celerioribus ratio, cum ambulantibus tamen. Quis est qui non proficit? Qui se putaverit esse sapientem; qui dixerit, Sufficit mihi quod sum; qui non attenderit eum qui dicit, Quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam vocationis Dei in Christo Jesu (Philipp. III, 13, 14). Currentem se dixit, sequentem se dixit; non remansit, non retro respexit: absit ut erraverit, quia viam ipse docebat, qui et tenebat et ostendebat. Celeritatem autem ejus ut imitaremur, ait: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. XI, 1). Arbitramur ergo nos, dilectissimi, in via vobiscum ambulare: si tardi sumus, praevenite nos; non invidemus, quaerimus quos sequamur. Si autem nos putatis celeriter  ingredi, currite nobiscum: unum est ad quod omnes festinamus, et qui tardius et qui celerius ambulamus. Qui sunt et retro redeuntes? Qui ex continentia revertuntur in immunditiam, qui ex sancto et singulari bono proposito virginitatis divertuntur in turpitudines voluptatis, et corrupta mente corrumpunt simul et carnem. Hos increpat apostolus Petrus, dicens: Melius illis erat non cognoscere viam salutis, quam cognoscentes retro respicere (II Petr. II, 21). O malum, retro respicere! Uxor enim Loth, quae liberata a Sodomitis, contra praeceptum retro respexit, quod evaserat perdidit. Nec immerito in statuam salis repente conversa est (Gen. XIX, 26), nisi ut fatuos suo etiam exemplo condiret. Qui sunt et aberrantes? Omnes haeretici, qui relicta veritatis via errando per desertum latrocinantur, et animas captant in peccatis, praepediuntque ne quis ad patriam valeat pervenire: effecti lupi semitarii induti ovina pelle, cum sint intus lupi rapaces; praedicantes Christum viam, et qui eos sequuntur ducentes ad mortem.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal