CAPUT XI.
14. Sed alia est, ut dixi, ista quaestio; alia de sideribus et sole et luna, utrum vel rationales habeant spiritus in his conspicuis corporibus lucidisque: quae corpora esse qui dubitat, quid sit omnino corpus ignorat. Neque ista multum ad nos pertinent, ut ea summo studio indagare curemus, quae remota sunt a sensibus nostris et ab intellectu infirmitatis humanae, nec in ipsis Scripturis ita posita, ut nobis eorum sit mandata cognitio. Imo vero ne praecipiti suspicione in fabulas sacrilegas irruamus, clamat Scriptura divina, Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; sed quae tibi praecepit Dominus, illa cogita semper (Eccli. III, 22): ut magis in istis temeraria praesumptio, quam cauta ignoratio culpanda videatur. Certe ait Apostolus, Sive Sedes, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates (Coloss. I, 16). Et esse itaque Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates in coelestibus apparatibus, firmissime credo, et differre inter se aliquid indubitata fide teneo: sed, quo me contemnas, quem magnum putas esse doctorem, quaenam ista sint, et quid inter se differant nescio. Nec ea sane ignorantia periclitari me puto, sicut inobedientia, si Domini praecepta neglexero; et ideo puto Spiritu Dei per auctores nostros, scriptores sanctorum eloquiorum, non plene exposita, sed raptim tacta atque perstricta; ut si cui forte tali quales nos sumus, per altiorem revelationem aliquid hujusmodi fuerit demonstratum, non se inferiores fuisse credat eos, per quos nobis canonicarum Scripturarum sancta praeconia ministrata sunt. Quantum enim quisque sciendo profecerit, tanto se infra illas Litteras inveniet, quas Deus tanquam firmamentum supra omnia humana corda constituit. Non itaque opus est plus sapere, sed sapere ad temperantiam, sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 3). Docebunt te ista fortasse doctiores, si ad illos afferas tantam discendi scientiam, quantam sciendi habes curam; ne incognita pro cognitis opineris; ne non credenda credas, vel credenda non credas. Imo docebit ille unus Magister et verus, sive per illos, sive quibus modis voluerit, qui te pro sua Ecclesia laborantem intus inspicit, ubi et hoc in te contulit: ipse reserabit latius veritatem, qui pulsantem pervidet, quam donare dignatus est, charitatem .