CAPUT V.

5. Quantum possum tamen etiam ego commoneo, ut de diaboli angelorumque ejus correctione et in pristinum statum reparatione sapere nihil audeas: non quia diabolo et daemonibus invidemus, et eo modo quasi vicem malevolentiae rependimus, cum illi non ob aliud nisi invidentiae stimulis agitati, nostra itinera quibus in Deum tendimus perturbare conentur; sed quia ultimae sententiae summi et veracissimi Judicis, ex nostra praesumptione addere nihil debemus. Ipse enim se similibus eorum dicturum esse praedixit: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Nec movere debet, ut hoc loco aeternum pro diuturno accipiamus, quod alibi scriptum est, In aeternum et in saeculum saeculi (Psal. IX, 6). Latinus quippe interpres noluit dicere, In aeternum et in aeternum aeterni. Sed quoniam id quod αἰών graece dicitur, et saeculum et aeternum interpretari potest, commodius alii interpretes transtulerunt, In saeculum et in saeculum saeculi. Sed non hoc dictum est ubi dictum est, Ite in ignem aeternum. Non enim dictum est αἰῶνα, sed αἰώνιον: quod si a saeculo declinatum esset, saeculare latine diceretur, non aeternum, quod nemo interpres unqua mausus est dicere. Quapropter licet latine saeculum cum aliquo fine intelligatur, aeternum vero nisi id quod sine fine est, non soleat appellari; αἰών autem graece aliquando aeternum, aliquando saeculum significare intelligatur: tamen quod ex hoc nomine derivatur et appellatur αἰώνιον, nec ipsi Graeci, quantum existimo, solent intelligere, nisi id quod non habet finem. Nos autem sive αἰῶνα sive αἰώνιον non solemus dicere nisi aeternum; sed αἰῶνα dicimus et saeculum, αἰώνιον autem non nisi aeternum. Quamvis quidam interdum etiam aeternale audeant dicere, ne latinae linguae deesse videatur ab eodem nomine derivatio.

6. Et fortasse quidem secundum morem Scripturarum inveniant isti aliquid etiam αἰώνιον dictum, quod sine fine non sit, sicut Deus in libris Veteris Testamenti assidue dicit; Hoc vobis erit legitimum aeternum (Exod. XXVIII, 43; Levit. XVI, 34, etc.); quod graecus habet αἰώνιον: cum de talibus sacramentis eo modo saepe praeciperet, quae finem fuerant habitura; quanquam si diligentius dicta intelligantur, ea fortasse quae illis sacramentis significabantur, finem non erant habitura. Ita enim, ne longius abeam, dicimus aeternum Deum, non utique istas duas brevissimas syllabas, sed quod eis significatur. Et dixit Apostolus aeterna tempora priora et antiqua (II Tim. I, 9), quod in graeco legitur πρὸ χρόνων αἰωνίων. Ad Titum enim scribens ait: Spem vitae aeternae quam promisit non mendax Deus ante tempora aeterna (Tit. I, 2). Cum autem retrorsum tempora a constitutione mundi habere videantur initium,  quomodo sunt aeterna, nisi quia aeterna dixit quae ante se non habent ullum tempus?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal