CAPUT III.
3. Cum enim dicitur, Deus ex nihilo fecit; nihil aliud dicitur, nisi, Non erat unde faceret, et tamen quia voluit fecit. Usque adeo igitur in eo quod ex nihilo fecit, voluntas non nihil dicitur, ut ipsa praecipue commendetur. Nam cui dicitur, Subest enim tibi cum voles posse (Sap. XII, 18): sive adsit unde fiat, sive non adsit; sat est voluntas, ubi summa est potestas. Quomodo ergo in eo quod de nihilo creatur, voluntas creantis nihil esse perhibetur; cum propterea de nihilo creari aliquid possit, quia voluntas creantis etiam sine materia sibi sufficit? Quod si forte, non solum animam, sed nullam omnino creaturam volunt fateri ex nihilo factam, ideo quoniam quidquid Deus fecit, voluntate fecit, quae voluntas utique non est nihil; respiciant unde secundum corpus factus sit homo. Certe enim, sicut Scriptura testatur, eum de limo vel de pulvere terrae Deus fecit (Gen. II, 7), et procul dubio voluntate fecit: nec tamen voluntas Dei pulvis aut limus est. Sicut ergo in eo quod ex limo factum est, quamvis voluntate sit factum, non est voluntas limus; ita in eo quod ex nihilo factum est , quamvis voluntate sit factum, non est voluntas nihil.